Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Columella Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Flowery Spring
 
Columella (fl. 1st cent. A.D.)
 
 
QVIN et odoratis messis iam floribus instat:
  iam uer purpureum, iam uersicoloribus anni
fetibus alma parens pingi sua tempora gaudet.
iam Phrygiae loti gemmantia lumina promunt
et coniuentis oculos uiolaria soluunt,        5
oscitat et leo et ingenuo confusa rubore
uirgineas adaperta genas rosa praestat honores
caelitibus templisque Sabaeum miscet odorem.
nunc uos Pegasidum comites Acheloidas oro
Maenaliosque choros Dryadum nymphasque Napaeas,        10
quae colitis nemus Amphrysi, quae Thessala Tempe,
quae iuga Cyllenes et opaci rura Lycaei
antraque Castaliis semper rorantia guttis,
et quae Sicanii flores legistis Halaesi
cum Cereris proles uestris intenta choreis        15
aequoris Hennaei uernantia lilia carpsit
raptaque, Lethaei coniunx mox facta tyranni,
sideribus tristis umbras et Tartara caelo
praeposuit Ditemque Ioui letumque saluti
et nunc inferno potitur Proserpina regno:        20
uos quoque iam posito luctu maestoque timore
huc facili gressu teneras aduertite plantas
tellurisque comas sacris aptate canistris.
hinc nullae insidiae nymphis, non ulla rapina;
casta Fides nobis colitur sanctique Penates.        25
omnia plena iocis, securo plena cachinno,
plena mero, laetisque uirent conuiuia pratis.
nunc uer egelidum, nunc est mollissimus annus,
dum Phoebus tener ac tenera decumbere in herba
suadet et arguto fugientis gramine fontis        30
nec rigidos potare iuuat nec sole tepentis.
iamque Dionaeis redimitur floribus hortus,
iam rosa mitescit Sarrano clarior ostro.
nec tam nubifugo Borea Latonia Phoebe
purpureo radiat uultu, nec Sirius ardor        35
sic micat aut rutilus Pyrois aut ore corusco
Hesperus, Eoo remeat cum Lucifer ortu,
nec tam sidereo fulget Thaumantias arcu,
quam nitidis hilares conlucent fetibus horti.
quare age uel iubare exorto iam nocte suprema,        40
uel dum Phoebus equos in gurgite mersat Hibero,
sicubi odoratas praetexit amaracus umbras,
carpite, narcissique comas sterilisque balausti.
et tu, ne Corydonis opes despernat Alexis,
formoso Nais puero formosior ipsa        45
fer calathis uiolam et nigro permixta ligustro
balsama cum casia nectens croceosque corymbos
sparge mero Bacchi, nam Bacchus condit odores.
et uos, agrestes, duro qui pollice mollis
demetitis flores, cano iam uimine textum        50
sirpiculum ferrugineis cumulate hyacinthis.
iam rosa distendat contorti stamina iunci
pressaque flammeola rumpatur fiscina calta.
mercibus ut uernis diues Vortumnus abundet,
et titubante gradu, multo madefactus Iaccho,        55
aere sinus gerulus plenos grauis urbe reportet.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors