Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Seneca, the younger Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Saying of Orphens
 
Seneca, the younger (c.3 B.C.–A.D. 65)
 
 
VERVM est quod cecinit sacer
  Thressae sub Rhodopes iugis
aptans Pieriam chelyn
Orpheus Calliopae genus,
aeternum fieri nihil.        5
  Illius stetit ad modos
torrentis rapidi fragor,
oblitusque sequi fugam
amisit liquor impetum;
et dum fluminibus mora est,        10
defecisse putant Geten
Hebrum Bistones ultimi.
aduexit uolucrem nemus
et silua residens uenit:
aut si qua aera peruolat,        15
auditis uaga cantibus
ales deficiens cadit;
abrumpit scopulos Athos
Centauros obiter ferens,
et iuxta Rhodope stetit        20
laxata niue cantibus;
et quercum fugiens suam
ad uatem properat Dryas;
ad cantus ueniunt tuos
ipsis cum latebris ferae,        25
iuxtaque inpauidum pecus
sedit Marmaricus leo
nec dammae trepidant lupos
et serpens latebras fugit.
  Quin per Taenarias foris        30
manis cum tacitos adit
maerentem feriens chelyn,
cantu Tartara flebili
et tristis Erebi deos
uidit nec timuit Stygis        35
iuratos superis lacus.
haesit non stabilis rota
uicto languida turbine,
increuit Tityi iecur,
dum cantus uolucris tenet;        40
et uinci lapis improbus
et uatem uoluit sequi;
tunc primum Phrygius senex
undis stantibus immemor
excussit rabidam sitim        45
nec pomis adhibet manus.
auditum quoque nauita,
inferni ratis aequoris
nullo remigio uenit.
sic cum uinceret inferos        50
Orpheus carmine funditus,
consumptos iterum deae
supplent Eurydices colus!
sed dum respicit immemor
nec credens sibi redditam        55
Orpheus Eurydicen sequi,
cantus praemia perdidit:
quae nata est iterum perit.
tunc, solamina cantibus
quaerens, flebilibus modis        60
haec Orpheus cecinit Getis:
  Leges in superos datas
et qui tempora digerit
quattuor praecipitis deus
anni, disposuit uices:        65
nulli non auidi colus
Parcas stamina nectere:
quod natum est, patitur mori.
  Vati credere Thracio
deuictus iubet Hercules.        70
iam, iam legibus obrutis
mundo cum ueniet dies,
australis polus obruet
quicquid per Libyam iacet
et sparsus Garamas tenet;        75
arctous polus obruet
quicquid subiacet axibus
et siccus Boreas ferit.
amisso trepidus polo
Titan excutiet diem.        80
caeli regia concidens
ortus atque obitus trahet
atque omnis pariter deos
perdet mors aliqua et chaos,
et mors fata nouissima        85
in se constituet sibi.
quis mundum capiet locus?
discedet uia Tartari,
fractis ut pateat polis?
an quod diuidit aethera        90
a terris spatium sat est
et mundi nimium malis?
quis tantum capiet nefas,
fratrum quis superans locus
pontum Tartara sidera        95
regna unas capiet tria?
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors