Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Seneca, the younger Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Lot of Kings
 
Seneca, the younger (c.3 B.C.–A.D. 65)
 
 
OVIS uos exagitat furor,
alternis dare sanguinem
et sceptrum scelere aggredi?
nescitis, cupidi arcium,
regnum quo iaceat loco.        5
regem non faciunt opes,
non uestis Tyriae color,
non frontis nota regiae,
non auro nitidae trabes:
rex est qui posuit metus        10
et diri mala pectoris,
quem non ambitio inpotens
et numquam stabilis fauor
uulgi praecipitis mouet,
non quicquid fodit Occidens        15
aut unda Tagus aurea
claro deuehit alueo,
non quicquid Libycis terit
feruens area messibus,
quem non concutiet cadens        20
obliqui uia fulminis,
non Eurus rapiens mare
aut saeuo rabidus freto
uentosi tumor Hadriae,
quem non lancea militis,        25
non strictus domuit chalybs,
qui tuto positus loco
infra se uidet omnia
occurritque suo libens
fato nec queritur mori.        30
  Reges conueniant licet
qui sparsos agitant Dahas,
qui rubri uada litoris
et gemmis mare lucidum
late sanguineis tenent,        35
aut qui Caspia fortibus
recludunt iuga Sarmatis,
certet Danuuii uadum
audet qui pedes ingredi
et (quocumque loco iacent)        40
Seres uellere nobiles:
nil ullis opus est equis,
nil armis et inertibus
telis quae procul ingerit
Parthus, cum simulat fugas,        45
admotis nihil est opus
urbis sternere machinis,
longe saxa rotantibus.
mens regnum bona possidet.
rex est qui metuet nihil,        50
rex est qui cupiet nihil:
hoc regnum sibi quisque dat.
  Stet quicumque uolet potens
aulae culmine lubrico:
me dulcis saturet quies;        55
obscuro positus loco
leni perfruar otio,
nullis notaque litibus
aetas per tacitum fluat.
sic cum transierint mei        60
nullo cum strepitu dies,
plebeius moriar senex.
illi mors grauis incubat
qui, notus nimis omnibus,
ignotus moritur sibi.        65
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors