Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Seneca, the younger Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Hymeneal
 
Seneca, the younger (c.3 B.C.–A.D. 65)
 
 
AD regum thalamos numine prospero
  qui caelum superi quique regunt fretum
adsint cum populis rite fauentibus.
primum sceptriferis colla Tonantibus
taurus celsa ferat tergore candido;        5
Lucinam niuei femina corporis
intemptata iugo placet et asperi
Martis sanguineas quae cohibet manus,
quae dat belligeris foedera gentibus
et cornu retinet diuite copiam,        10
donetur tenera mitior hostia.
et tu, qui facibus legitimis ades,
noctem discutiens auspice dextera
huc incede gradu marcidus ebrio,
praecingens roseo tempora uinculo.        15
et tu quae, gemini praeuia temporis,
tarde, stella, redis semper amantibus:
te matres, auide te cupiunt nurus
quam primum radios spargere lucidos.
 
Vincit uirgineus decor        20
longe Cecropias nurus,
et quas Taygeti iugis
exercet iuuenum modo
muris quod caret oppidum,
et quas Aonius latex        25
Alpheosque sacer lauat.
 
si forma uelit aspici,
cedent Aesonio duci
proles fulminis improbi
aptat qui iuga tigribus,        30
nec non, qui tripodas mouet,
frater uirginis asperae,
cedet Castore cum suo
Pollux caestibus aptior.
sic, sic, caelicolae, precor,        35
uincat femina coniuges,
uir longe superet uiros.
 
Haec cum femineo constitit in choro,
unius facies praenitet omnibus,
sic cum sole perit sidereus decor,        40
et densi latitant Pleiadum greges
cum Phoebe solidum lumine non suo
orbem circuitis cornibus alligat.
ostro sic niueus puniceo color
perfusus rubuit, sic nitidum iubar        45
pastor luce noua roscidus aspicit.
ereptus thalamis Phasidis horridi,
effrenae solitus pectora coniugis
inuita trepidus prendere dextera,
felix Aeoliam corripe uirginem        50
nunc primum soceris, sponse, uolentibus.
concesso, iuuenes, ludite iurgio,
hinc illinc, iuuenes, mittite carmina:
rara est in dominos iusta licentia.
 
Candida thyrsigeri proles generosa Lyaei,        55
multifidam iam tempus erat succendere pinum:
excute sollemnem digitis marcentibus ignem,
festa dicax fundat conuicia fescenninus,
soluat turba iocos—tacitis eat illa tenebris,
si qua peregrino nubit furtiua marito.        60
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors