Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Seneca, the younger Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Last Pilgrimage
 
Seneca, the younger (c.3 B.C.–A.D. 65)
 
 
QVANTVS incedit populus per urbis
  ad noui ludos auidus theatri,
quantus Eleum ruit ad Tonantem,
quinta cum sacrum reuocauit aestas;
quanta, cum longae redit hora nocti        5
crescere et somnos cupiens quietos
Libra Phoebeos tenet aequa currus,
turba secretam Cererem frequentat
et citi tectis properant relictis
Attici noctem celebrare mystae:        10
tanta per campos agitur silentis
turba; pars tarda graditur senecta,
tristis et longa satiata uita;
pars adhuc currit melioris aeui:
uirgines nondum thalamis iugatae        15
et comis nondum positis ephebi
matris et nomen modo doctus infans.
his datum solis, minus ut timerent,
igne praelato releuare noctem;
ceteri uadunt per opaca tristes.        20
qualis est uobis animus, remota
luce cum maestus sibi quisque sensit
obrutum tota caput esse terra?
stat chaos densum tenebraeque turpes
et color noctis malus ac silentis        25
otium mundi uacuaeque nubes.
  sera nos illo referat senectus:
nemo ad id sero uenit, unde numquam.
cum semel uenit, poterit reuerti;
quid iuuat durum properare fatum?        30
omnis haec magnis uaga turba terris
ibit ad manis facietque inerti
uela Cocyto: tibi crescit omne,
et quod occasus uidet et quod ortus.
parce uenturis: tibi, mors, paramur.        35
sis licet segnis, properamus ipsi:
prima quae uitam dedit hora carpit.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors