Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Precatio Terrae
 
Anonymous
 
 
DEA sancta Tellus, rerum naturae parens,
  quae cuncta generas et regeneras indidem,
quae sola praestas tuam tutelam gentibus,
caeli ac maris diua arbitra rerumque omnium,
per quam silet natura et somnos concipit,        5
itemque lucem reparas et noctem fugas:
tu Ditis umbras tegis et inmensum chaos
uentosque et imbris tempestatesque cohibes
et, cum libet, dimittis et misces freta
fugasque solis et procellas concitas,        10
itemque, cum uis, hilarem promittis diem.
tu alimenta uitae tribuis perpetua fide,
et, cum recesserit anima, in tete refugimus:
ita, quidquid tribuis, in te cuncta recidunt.
merito uocaris Magna tu Mater deum,        15
pietate quia uicisti diuum numina;
tu es illa uere gentium et diuum parens:
sine qua nec moritur quicquam nec nasci potest:
tu es Magna tuque diuum regina es, dea.
te, diua, adoro tuumque ego numen inuoco,        20
facilisque praestes hoc mihi quod te rogo;
referamque, diua, gratias merito tibi.
fidem quaeso, exaudi, et faue coeptis meis;
hoc quod peto a te, diua, mihi praesta uolens.
herbas, quascumque generat maiestas tua,        25
salutis causa tribuis cunctis gentibus:
hanc nunc mihi permittas medicinam tuam.
ueniat medicina cum tuis uirtutibus:
quidque ex his fecero, habeat euentum bonum,
cuique easdem dedero quique easdem a me acceperint,        30
sanos eosdem praestes. nunc, diua, hoc mihi
maiestas praestet tua quod supplex postulo.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors