Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Poetry and Science
 
Anonymous (10 B.C.–50 A.D.)
 
 
(Prologue to a Poem on Aetna)

AVREA securi quis nescit saecula regis?
  cum domitis nemo Cererem iactaret in aruis
uenturisque malas prohiberet fructibus herbas,
annua sed saturae complerent horrea messes,
ipse suo flueret Bacchus pede mellaque lentis        5
penderent foliis et pingui Pallas oliuae,
secretos amnis ageret cum gratia ruris?
non cessit cuiquam melius sua tempora nosse.
ultima quis tacuit iuuenum certamina Colchos?
quis non Argolico defleuit Pergamon igni        10
impositam et tristi natorum funere matrem
auersumue diem sparsumue in semina dentem?
quis non periurae doluit mendacia puppis
desertam uacuo Minoida litore questus,
quicquid et antiquom iactata est fabula carmen?        15
  fortius ignotas molimur pectore curas:
qui tanto motus operi, quae causa perennis
explicet in densum flammas et trudat ab imo
ingenti sonitu molis et proxima quaeque
ignibus irriguis urat—mens carminis haec est.        20
  principio ne quem capiat fallacia uatum
sedis esse dei tumidisque e faucibus ignem
Volcani ruere et clausis resonare cauernis
festinantis opus: non est tam sordida diuis
cura neque extremas ius est dimittere in artis        25
sidera; subducto regnant sublimia caelo
illa neque artificum curant tractare laborem.
  discrepat a prima facies haec altera uatum:
illis Cyclopas memorant fornacibus usos,
cum super incudem numerosa in uerbera fortes        30
horrendum magno quaterent sub pondere fulmen
armarentque Iouem: turpe est sine pignore carmen.
  proxima uiuaces Aetnaei uerticis ignis
impia sollicitat Phlegraeis fabula castris.
temptauere (nefas) olim detrudere mundo        35
sidera captiuique Iouis transferre gigantes
imperium et uicto leges imponere caelo.
(his natura sua est aluo tenus, ima per orbis
squameus intortos sinuat uestigia serpens.)
construitur magnis ad proelia montibus agger:        40
Pelion Ossa grauat, summus premit Ossan Olympus.
iam coaceruatas nituntur scandere molis,
impius et miles metuentia comminus astra
prouocat, infestus cunctos ad proelia diuos
prouocat. admotis conterrita sidera signis,        45
Iuppiter et caelo metuit dextramque corusca
armatus flamma remouet caligine mundum.
incursant uasto primum clamore gigantes:
hic magno tonat ore pater geminantque fauentes
undique discordes comitum simul agmine uenti.        50
densa per attonitas rumpuntur flumina nubis
atque in bellandum quae cuique potentia diuom
in commune uenit. iam patri dextera Pallas
et Mars laeuos erat, iam cetera turba deorum,
stant utrimque deae: ualidos tum Iuppiter ignis        55
increpat et iacto proturbat fulmine montis.
illinc disiectae uerterunt terga ruinae
infertae diuis acies atque impius hostis
praeceps cum castris agitur materque iacentis
impellens natos. tunc pax est reddita mundo,        60
tunc liber cessat; uenit per sidera: caelum
defensique decus mundi nunc redditur astris.
gurgite Trinacrio morientem Iuppiter Aetna
obruit Enceladon, uasto qui pondere montis
aestuat et petulans exspirat faucibus ignem.        65
  haec est uentosae uolgata licentia famae.
uatibus ingenium est: hinc audit nobile carmen.
plurima pars scaenae rerum est fallacia: uates
sub terris nigros uiderunt carmine manis
atque inter cineres Ditis pallentia regna,        70
mentiti uates Stygias undasque canisque.
hi Tityon poena strauere in iugera foedum;
sollicitant illi te circum, Tantale, cena
sollicitantque siti; Minos, tuaque, Aeace, in umbris
iura canunt idemque rotant Ixionis orbem,—        75
quicquid et interius falsi sibi conscia terra est.
nec tu, terra, satis: speculantur numina diuom
nec metuunt oculos alieno admittere caelo.
norunt bella deum, norunt abscondita nobis
coniugia et falsa quotiens sub imagine peccet,        80
taurus in Europen, in Ledam candidus ales,
Iuppiter, ut Danaae pretiosus fluxerit imber.
  debita carminibus libertas ista, sed omnis
in uero mihi cura: canam, quo feruida motu
aestuet Aetna nouosque rapax sibi conferat ignis.        85
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors