Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Germanicus Caesar Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
From the Golden to the Iron Age
 
Germanicus Caesar (15 B.C.–A.D. 19)
 
 
VIRGINIS inde subest facies, cui plena sinistra
  fulget spica manu maturisque ardet aristis.
quam te, diua, uocem? tangunt mortalia si te
carmina nec surdam praebes uenerantibus aurem,
exosa heu mortale genus, medio mihi cursu        5
stabunt quadripedes et flexis laetus habenis
teque tuumque canam terris uenerabile numen.
  aurea pacati regeres cum saecula mundi,
Iustitia inuiolata malis, placidissima uirgo,
siue illa Astraei genus es, quem fama parentem        10
tradidit astrorum, seu uera intercidit aeuo
ortus fama tui, mediis te laeta ferebas
sublimis populis nec dedignata subire
tecta hominum et puros sine crimine, diua, penatis,
iura dabas cultuque nouo rude uulgus in omnis        15
formabas uitae sinceris artibus usus.
nondum uesanos rabies nudauerat ensis
nec consanguineis fuerat discordia nota,
ignotique maris cursus priuataque tellus
grata satis, neque per dubios auidissima uentos        20
spes procul amotas fabricata naue petebat
diuitias, fructusque dabat placata colono
sponte sua tellus nec parui terminus agri
praestabat dominis sine eo tutissima rura.
  at postquam argenti creuit deformior aetas,        25
rarius inuisit maculatas fraudibus urbis
seraque ab excelsis descendens montibus ore
uelato tristisque genas abscondita rica,
nulliusque larem, nullos adit illa penatis.
tantum cum trepidum uulgus coetusque notauit        30
increpat ‘o patrum suboles oblita priorum,
degeneres semper semperque habitura minores,
quid me, cuius abit usus, per uota uocatis?
quaerenda est sedes nobis noua, saecula uestra
Martibus indomitis tradam scelerique cruento’.        35
haec effata super montis abit alite cursu,
attonitos linquens populos grauiora pauentis.
  aerea sed postquam proles terris data nec iam
semina uirtutis uitiis demersa resistunt
ferrique inuento mens est laetata metallo        40
polluit et taurus mensas adsuetus aratro,
deseruit propere terras iustissima uirgo
et caeli est sortita locum, qua proximus illi
tardus in occasum sequitur sua plaustra Bootes.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors