| |
| QVID mihi, Liuor edax, ignauos obicis annos, | |
| ingeniique uocas carmen inertis opus; | |
| non me more patrum, dum strenua sustinet aetas, | |
| praemia militiae puluerulenta sequi | |
| nec me uerbosas leges ediscere nec me | 5 |
| ingrato uocem prostituisse foro? | |
| mortalest, quod quaeris, opus; mihi fama perennis | |
| quaeritur, in toto semper ut orbe canar. | |
| uiuet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide, | |
| dum rapidas Simois in mare uoluet aquas; | 10 |
| uiuet et Ascraeus, dum mustis uua tumebit, | |
| dum cadet incurua falce resecta Ceres; | |
| Battiades semper toto cantabitur orbe: | |
| quamuis ingenio non ualet, arte ualet; | |
| nulla Sophocleo ueniet iactura cothurno; | 15 |
| cum sole et luna semper Aratus erit; | |
| dum fallax seruus, durus pater, inproba lena | |
| uiuent et meretrix blanda, Menandros erit; | |
| Ennius arte carens animosique Accius oris | |
| casurum nullo tempore nomen habent. | 20 |
| Varronem primamque ratem quae nesciet aetas, | |
| aureaque Aesonio terga petita duci? | |
| carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti, | |
| exitio terras cum dabit una dies; | |
| Tityrus et segetes Aeneiaque arma legentur, | 25 |
| Roma triumphati dum caput orbis erit; | |
| donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma, | |
| discentur numeri, culte Tibulle, tui; | |
| Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois, | |
| et sua cum Gallo nota Lycoris erit. | 30 |
| ergo, cum silices, cum dens patientis aratri | |
| depereant aeuo, carmina morte carent: | |
| cedant carminibus reges regumque triumphi, | |
| cedat et auriferi ripa benigna Tagi! | |
| uilia miretur uulgus; mihi flauus Apollo | 35 |
| pocula Castalia plena ministret aqua, | |
| sustineamque coma metuentem frigora myrtum | |
| atque ita sollicito multus amante legar! | |
| pascitur in uiuis Liuor, post fata quiescit, | |
| cum suus ex merito quemque tuetur honos. | 40 |
| ergo etiam cum me supremus adederit ignis, | |
| uiuam, parsque mei multa superstes erit. | |
| |