| |
| HAEC mea, si casu miraris, epistula quare | |
| alterius digitis scripta sit: aeger eram. | |
| aeger in extremis ignoti partibus orbis, | |
| incertusque meae paene salutis eram. | |
| quem mihi nunc animum dira regione iacenti | 5 |
| inter Sauromatas esse Getasque putes, | |
| nec caelum patior, nec aquis adsueuimus istis, | |
| terraque nescio quo non placet ipsa modo. | |
| non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro, | |
| nullus Apollinea qui leuet arte malum, | 10 |
| non qui soletur, non qui labentia tarde | |
| tempora narrando fallat, amicus adest. | |
| lassus in extremis iaceo populisque locisque, | |
| et subit adfecto nunc mihi quicquid abest. | |
| omnia cum subeant, uincis tamen omnia, coniunx, | 15 |
| et plus in nostro pectore parte tenes. | |
| te loquor absentem, te uox mea nominat unam; | |
| nulla uenit sine te nox mihi, nulla dies. | |
| quin etiam sic me dicunt aliena locutum, | |
| ut foret amenti nomen in ore tuum. | 20 |
| si iam deficiam, suppressaque lingua palato | |
| uix instillato restituenda mero, | |
| nuntiet huc aliquis dominam uenisse, resurgam, | |
| spesque tui nobis causa uigoris erit. | |
| ergo ego sum dubius uitae, tu forsitan istic | 25 |
| iucundum nostri nescia tempus agis? | |
| non agis; adfirmo. liquet hoc, carissima, nobis, | |
| tempus agi sine me non nisi triste tibi. | |
| si tamen inpleuit mea sors, quos debuit, annos, | |
| et mihi uiuendi tam cito finis adest, | 30 |
| quantum erat, o magni, morituro parcere, diui, | |
| ut saltem patria contumularer humo? | |
| uel poena in tempus mortis dilata fuisset, | |
| uel praecepisset mors properata fugam. | |
| integer hanc potui nuper bene reddere lucem; | 35 |
| exsul ut occiderem, nunc mihi uita data est. | |
| tam procul ignotis igitur moriemur in oris, | |
| et fient ipso tristia fata loco; | |
| nec mea consueto languescent corpora lecto, | |
| depositum nec me qui fleat, ullus erit; | 40 |
| nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora | |
| accedent animae tempora parua meae; | |
| nec mandata dabo, nec cum clamore supremo | |
| labentis oculos condet amica manus, | |
| sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcri | 45 |
| indeploratum barbara terra teget! | |
| ecquid, ubi audieris, tota turbabere mente, | |
| et feries pauida pectora fida manu? | |
| ecquid, in has frustra tendens tua brachia partis, | |
| clamabis miseri nomen inane uiri? | 50 |
| parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos: | |
| non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero. | |
| cum patriam amisi, tunc me periisse putato: | |
| et prior et grauior mors fuit illa mihi. | |
| nunc, si forte potes,sed non potes, optima coniunx | 55 |
| finitis gaude tot mihi morte malis. | |
| quod potes, extenua forti mala corde ferendo, | |
| ad quae iam pridem non rude pectus habes. | |
| atque utinam pereant animae cum corpore nostrae, | |
| effugiatque auidos pars mihi nulla rogos. | 60 |
| nam si morte carens uacua uolat altus in aura | |
| spiritus, et Samii sunt rata dicta senis, | |
| inter Sarmaticas Romana uagabitur umbras, | |
| perque feros manis hospita semper erit; | |
| ossa tamen facito parua referantur in urna: | 65 |
| sic ego non etiam mortuus exsul ero. | |
| non uetat hoc quisquam: fratrem Thebana peremptum | |
| supposuit tumulo rege uetante soror. | |
| atque ea cum foliis et amomi puluere misce, | |
| inque suburbano condita pone solo; | 70 |
| quosque legat uersus oculo properante uiator, | |
| grandibus in tituli marmore caede notis: | |
| HIC. EGO. QVI. IACEO. TENERORVM. LVSOR. AMORVM | |
| INGENIO. PERII. NASO. POETA. MEO. | |
| AT. TIBI. QVI. TRANSIS. NE. SIT. GRAVE. QVISQVIS. AMASTI | 75 |
| DICERE. NASONIS. MOLLITER. OSSA. CVBENT. | |
| hoc satis in titulo est. etenim maiora libelli | |
| et diuturna magis sunt monimenta mihi, | |
| quos ego confido, quamuis nocuere, daturos | |
| nomen et auctori tempora longa suo. | 80 |
| tu tamen exstincto feralia munera semper | |
| deque tuis lacrimis umida serta dato. | |
| quamuis in cineres corpus mutauerit ignis, | |
| sentiet officium maesta fauilla pium. | |
| scribere plura libet. sed uox mihi fessa loquendo | 85 |
| dictandi uiris siccaque lingua negat. | |
| accipe supremo dictum mihi forsitan ore, | |
| quod, tibi qui mittit, non habet ipse, uale! | |
| |