Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Ovid Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
To Maximus: on the Death of Celsus
 
Ovid (43 B.C.–A.D. 18)
 
 
QVAE mihi de rapto tua uenit epistola Celso,
  protinus est lacrimis umida facta meis.
quodque nefas dictu, fieri nec posse putaui,
  inuitis oculis littera lecta tua est.
nec quicquam ad nostras peruenit acerbius auris        5
  ut sumus in Ponto, perueniatque, precor.
ante meos oculos tamquam praesentis imago
  haeret, et exstinctum uiuere fingit amor.
saepe refert animus lusus grauitate carentis,
  seria cum liquida saepe peracta fide.        10
nulla tamen subeunt mihi tempora densius illis,
  quae uellem uitae summa fuisse meae,
cum domus ingenti subito mea lapsa ruina
  concidit in domini procubuitque caput.
adfuit ille mihi, cum me pars magna reliquit,        15
  Maxime! fortunae nec fuit ipse comes.
illum ego non aliter flentem mea funera uidi,
  ponendus quam si frater in igne foret.
haesit in amplexu consolatusque iacentem est,
  cumque meis lacrimis miscuit usque suas.        20
o! quotiens uitae custos inuisus amarae
  continuit promptas in mea fata manus!
o! quotiens dixit ‘placabilis ira deorum est:
  uiue nec ignosci tu tibi posse nega’.
uox tamen illa fuit celeberrima, ‘respice, quantum        25
  debeat auxilium Maximus esse tibi.
Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit,
  ne sit ad extremum Caesaris ira tenax:
cumque suis fratris uiris adhibebit, et omnem,
  quo leuius doleas, experietur opem.’        30
haec mihi uerba malae minuerunt taedia uitae.
  quae tu ne fuerint, Maxime, uana, caue.
huc quoque uenturum mihi se iurare uolebat,
  non nisi te longae ius sibi dante uiae.
nam tua non alio coluit penetralia ritu,        35
  terrarum dominos quam colis ipse deos.
crede mihi, multos habeas cum dignus amicos,
  non fuit e multis quolibet ille minor,
si modo non census nec clarum nomen auorum,
  sed probitas magnos ingeniumque facit.        40
iure igitur lacrimas Celso libamus adempto.
  cum fugerem, uiuo quas dedit ille mihi:
carmina iure damus raros testantia mores,
  ut tua uenturi nomina, Celse, legant.
hoc est, quod possim Geticis tibi mittere ab aruis:        45
  hoc solum est, istic quod liquet esse meum.
funera non potui comitare, nec ungere corpus:
  atque tuis toto diuidor orbe rogis.
qui potuit, quem tu pro numine uiuus habebas,
  praestitit officium Maximus omne tibi.        50
ille tibi exsequias et magni funus honoris
  fecit, et in gelidos uersit amoma sinus,
diluit et lacrimis maerens unguenta profusis,
  ossaque uicina condita texit humo.
qui quoniam exstinctis quae debet, praestat amicis,        55
  et nos exstinctis adnumerare potest.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors