| |
| HOSPITA, Demophoon, tua te Rhodopeia Phyllis | |
| ultra promissum tempus abesse queror. | |
| cornua cum lunae pleno semel orbe coissent, | |
| litoribus nostris ancora pacta tuast: | |
| luna quater latuit, toto quater orbe recreuit, | 5 |
| nec uehit Actaeas Sithonis unda ratis. | |
| tempora si numeres, quae nos numeramus amantes, | |
| non uenit ante suam nostra querela diem; | |
| spes quoque lenta fuit: tarde, quae credita laedunt, | |
| credimus! inuitus nunc et amore noces. | 10 |
| saepe fui mendax pro te mihi, saepe notaui | |
| alba procellosos uela referre notos; | |
| Thesea deuoui, quia te dimittere nollet: | |
| nec tenuit cursus forsitan ille tuos; | |
| interdum timui, ne, dum uada tendis ad Hebri, | 15 |
| mersa foret cana naufraga puppis aqua; | |
| saepe deos adiens, ut tu, scelerate, ualeres, | |
| cum prece turicremis sum uenerata sacris; | |
| saepe, uidens uentos caelo pelagoque fauentis, | |
| ipsa mihi dixi si ualet ille, uenit; | 20 |
| denique fidus amor, quidquid properantibus obstat, | |
| finxit, et ad causas ingeniosa fui. | |
| at tu lentus abes, nec te iurata reducunt | |
| numina, nec nostro motus amore redis. | |
| Demophoon, uentis et uerba et uela dedisti: | 25 |
| uela queror reditu, uerba carere fide. | |
| dic mihi, quid feci, nisi non sapienter amaui? | |
| crimine te potui demeruisse meo. | |
| unum in me scelus est, quod te, scelerate, recepi, | |
| sed scelus hoc meriti pondus et instar habet. | 30 |
| iura, fides ubi nunc commissaque dextera dextrae, | |
| quique erat in falso plurimus ore deus? | |
| promissus socios ubi nunc Hymenaeus in annos, | |
| qui mihi coniugii sponsor et obses erat? | |
| per mare, quod totum uentis agitatur et undis, | 35 |
| per quod saepe ieras, per quod iturus eras, | |
| perque tuum mihi iurasti, nisi fictus et illest, | |
| concita qui uentis aequora mulcet, auum, | |
| per Venerem nimiumque mihi facientia tela, | |
| altera tela arcus, altera tela facis, | 40 |
| Iunonemque, toris quae praesidet alma maritis, | |
| et per taediferae mystica sacra deae: | |
| si de tot laesis sua numina quisque deorum | |
| uindicet, in poenas non satis unus eris. | |
| at laceras etiam puppis furiosa refeci, | 45 |
| ut, qua desererer, firma carina foret, | |
| remigiumque dedi, quod me fugiturus haberes: | |
| heu! patior telis uulnera facta meis! | |
| credidimus blandis, quorum tibi copia, uerbis, | |
| credidimus generi nominibusque tuis, | 50 |
| credidimus lacrimis: an et hae simulare docentur? | |
| hae quoque habent artis, quaque iubentur, eunt? | |
| dis quoque credidimus. quo iam tot pignora nobis? | |
| parte satis potui qualibet inde capi. | |
| nec moueor, quod te iuui portuque locoque: | 55 |
| (debuit haec meriti summa fuisse mei!) | |
| turpiter hospitium lecto cumulasse iugali | |
| paenitet et lateri conseruisse latus. | |
| quae fuit ante illam, mallem suprema fuisset | |
| nox mihi, dum potui Phyllis honesta mori. | 60 |
| speraui melius, quia me meruisse putaui: | |
| quaecumque ex merito spes uenit, aequa uenit. | |
| fallere credentem non est operosa puellam | |
| gloria: simplicitas digna fauore fuit. | |
| sum decepta tuis et amans et femina uerbis: | 65 |
| di faciant, laudis summa sit ista tuae, | |
| inter et Aegidas, media statuaris in urbe, | |
| magnificus titulis stet pater ante suis; | |
| cum fuerit Sciron lectus toruusque Procrustes | |
| et Sinis et tauri mixtaque forma uiri | 70 |
| et domitae bello Thebae fusique bimembres | |
| et pulsata nigri regia caeca die, | |
| hoc tua post illos titulo signetur imago: | |
| hic est, cuius amans hospita capta dolost. | |
| de tanta rerum turba factisque parentis | 75 |
| sedit in ingenio Cressa relicta tuo; | |
| quod solum excusat, solum miraris in illo | |
| heredem patriae, perfide, fraudis agis. | |
| illa (nec inuideo) fruitur meliore marito | |
| inque capistratis tigribus alta sedet, | 80 |
| at mea despecti fugiunt conubia Thraces, | |
| quod ferar externum praeposuisse meis, | |
| atque aliquis iam nunc doctas eat inquit Athenas: | |
| armiferam Thracen qui regat, alter erit. | |
| exitus acta probat. careat successibus, opto, | 85 |
| quisquis ab euentu facta notanda putat; | |
| at si nostra tuo spumescant aequora remo, | |
| iam mihi, iam dicar consuluisse meis. | |
| sed neque consului, nec te mea regia tanget | |
| fessaque Bistonia membra lauabis aqua. | 90 |
| illa meis oculis species abeuntis inhaeret, | |
| cum premeret portus classis itura meos: | |
| ausus es amplecti colloque infusus amantis | |
| oscula per longas iungere pressa moras, | |
| cumque tuis lacrimis lacrimas confundere nostras, | 95 |
| quodque foret uelis aura secunda, queri, | |
| et mihi discedens suprema dicere uoce: | |
| Phylli, fac exspectes Demophoonta tuum! | |
| exspectem, qui me numquam uisurus abisti? | |
| exspectem pelago uela negata meo? | 100 |
| et tamen exspecto, redeas modo serus amanti, | |
| ut tua sit solo tempore lapsa fides! | |
| quid precor infelix? te iam tenet altera coniunx | |
| forsitan et, nobis qui male fauit, Amor, | |
| atque tibi excidimus: nullam, puto, Phyllida nosti; | 105 |
| ei mihi, si, quae sim Phyllis et unde, rogas, | |
| quae tibi, Demophoon, longis erroribus acto | |
| Threicios portus hospitiumque dedi, | |
| cuius opes auxere meae, cui diues egenti | |
| munera multa dedi, multa datura fui; | 110 |
| quae tibi subieci latissima regna Lycurgi, | |
| nomine femineo uix satis apta regi, | |
| qua patet umbrosum Rhodope glacialis ad Haemum, | |
| et sacer admissas exigit Hebrus aquas, | |
| cui mea uirginitas auibus libata sinistris | 115 |
| castaque fallaci zona recincta manu! | |
| pronuba Tisiphone thalamis ululauit in illis, | |
| et cecinit maestum deuia carmen auis; | |
| adfuit Allecto breuibus torquata colubris, | |
| suntque sepulcrali lumina mota face. | 120 |
| maesta tamen scopulos fruticosaque litora calco; | |
| quaque patent oculis litora lata meis, | |
| siue die laxatur humus, seu frigida lucent | |
| sidera, prospicio, quis freta uentus agat, | |
| et quaecumque procul uenientia lintea uidi, | 125 |
| protinus illa meos auguror esse deos; | |
| in freta procurro, uix me retinentibus undis, | |
| mobile qua primas porrigit aequor aquas; | |
| quo magis accedunt, minus et minus utilis adsto: | |
| linquor et ancillis excipienda cado. | 130 |
| est sinus, adductos modice falcatus in arcus; | |
| ultima praerupta cornua mole rigent: | |
| hinc mihi suppositas inmittere corpus in undas | |
| mens fuit et, quoniam fallere pergis, erit. | |
| ad tua me fluctus proiectam litora portent, | 135 |
| occurramque oculis intumulata tuis, | |
| duritia ferrum ut superes adamantaque teque, | |
| non tibi sic dices Phylli, sequendus eram. | |
| saepe uenenorum sitis est mihi, saepe cruenta | |
| traiectam gladio morte perire iuuat; | 140 |
| colla quoque, infidis quia se nectenda lacertis | |
| praebuerunt, laqueis inplicuisse iuuat. | |
| stat nece matura tenerum pensare pudorem; | |
| in necis electu parua futura morast. | |
| inscribere meo causa inuidiosa sepulcro; | 145 |
| aut hoc aut simili carmine notus eris: | |
| Phyllida Demophoon leto dedit hospes amantem: | |
| ille necis causam praebuit, ipsa manum. | |
| |