| |
| PSITTACVS, Eois imitatrix ales ab Indis, | |
| occidit: exsequias ite frequenter, aues; | |
| ite, piae uolucres, et plangite pectora pinnis | |
| et rigido teneras ungue notate genas; | |
| horrida pro maestis lanietur pluma capillis, | 5 |
| pro longa resonent cornea rostra tuba! | |
| quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni, | |
| expletast annis ista querela suis; | |
| alitis in rarae miserum deuertere funus: | |
| magna, sed antiquast causa doloris Itys. | 10 |
| omnes, quae liquido libratis in aere cursus, | |
| tu tamen ante alios, turtur amice, dole! | |
| plena fuit uobis omni concordia uita, | |
| et stetit ad finem longa tenaxque fides: | |
| quod fuit Argolico iuuenis Phoceus Orestae, | 15 |
| hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat. | |
| quid tamen ista fides, quid rari forma coloris, | |
| quid uox mutandis ingeniosa sonis, | |
| quid iuuat, ut datus es, nostrae placuisse puellae? | |
| infelix, auium gloria, nempe iaces! | 20 |
| tu poteras fragilis pinnis hebetare smaragdos | |
| tincta gerens rubro Punica rostra croco. | |
| non fuit in terris uocum simulantior ales: | |
| reddebas blaeso tam bene uerba sono! | |
| raptus es inuidia; non tu fera bella mouebas; | 25 |
| garrulus et placidae pacis amator eras. | |
| ecce, coturnices inter sua proelia uiuunt, | |
| forsitan et fiant inde frequenter anus. | |
| plenus eras minimo nec prae sermonis amore | |
| in multos poteras ora uacare cibos; | 30 |
| nux erat esca tibi causaeque papauera somni. | |
| pellebatque sitim simplicis umor aquae. | |
| uiuit edax uultur ducensque per aera gyros | |
| miluus et pluuiae graculus auctor aquae; | |
| uiuit et armiferae cornix inuisa Mineruae, | 35 |
| illa quidem saeclis uix moritura nouem; | |
| occidit illa loquax humanae uocis imago, | |
| psittacus, extremo munus ab orbe datum! | |
| optima prima fere manibus rapiuntur auaris, | |
| inplentur numeris deteriora suis: | 40 |
| tristia Phylacidae Thersites funera uidit, | |
| iamque cinis uiuis fratribus Hector erat. | |
| quid referam timidae pro te pia uota puellae, | |
| uota procelloso per mare rapta Noto? | |
| septima lux uenit non exhibitura sequentem | 45 |
| (et stabat uacuo iam tibi Parca colo), | |
| nec tamen ignauo stupuerunt uerba palato: | |
| clamauit moriens lingua Corinna, uale! | |
| colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet, | |
| udaque perpetuo gramine terra uiret: | 50 |
| sique fides dubiis, uolucrum locus ille piarum | |
| dicitur, obscenae quo prohibentur aues; | |
| illic innocui late pascuntur olcres | |
| et uiuax phoenix, unica semper auis; | |
| explicat ipsa suas ales Iunonia pinnas, | 55 |
| oscula dat cupido blanda columba mari. | |
| psittacus has inter nemorali sede receptus | |
| conuertit uolucris in sua uerba pias. | |
| ossa tegit tumulus, tumulus pro corpore magnus, | |
| quo lapis exiguus par sibi carmen habet: | 60 |
| colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro; | |
| ora fuere mihi plus aue docta loqui. | |
| |