Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Ovid Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Captive of Love
 
Ovid (43 B.C.–A.D. 18)
 
 
ESSE quid hoc dicam, quod tam mihi dura uidentur
  strata, neque in lecto pallia nostra sedent,
et uacuus somno noctem, quam longa, peregi,
  lassaque uersati corporis ossa dolent?
nam, puto, sentirem, siquo temptarer amore.        5
  an subit et tecta callidus arte nocet?
sic erat; haeserunt tenues in corde sagittae,
  et possessa ferus pectora uersat Amor.
cedimus an subitum luctando accendimus ignem?
  cedamus! leue fit, quod bene fertur, onus;        10
uidi ego iactatas mota face crescere flammas
  et uidi nullo concutiente mori;
uerbera plura ferunt, quam quos iuuat usus aratri,
  detractant prensi dum iuga prima boues;
asper equus duris contunditur ora lupatis,        15
  frena minus sentit, quisquis ad arma facit.
acrius inuitos multoque ferocius urget,
  quam qui seruitium ferre fatentur, Amor.
en ego confiteor: tua sum noua praeda, Cupido;
  porrigimus uictas ad tua iura manus.        20
nil opus est bello: ueniam pacemque rogamus,
  nec tibi laus armis uictus inermis ero.
necte comam myrto, maternas iunge columbas!
  qui deceat, currum uitricus ipse dabit,
inque dato curru, populo clamante triumphum,        25
  stabis et adiunctas arte mouebis auis;
ducentur capti iuuenes captaeque puellae:
  haec tibi magnificus pompa triumphus erit.
ipse ego, praeda recens, factum modo uulnus habebo
  et noua captiua uincula mente feram;        30
Mens Bona ducetur manibus post terga retoris
  et Pudor et castris quidquid Amoris obest.
omnia te metuent, ad te sua bracchia tendens
  uulgus ‘io’ magna uoce ‘triumphe’ canet.
Blanditiae comites tibi erunt Errorque Furorque,        35
  adsidue partis turba secuta tuas:
his tu militibus superas hominesque deosque,
  haec tibi si demas commoda, nudus eris.
laeta triumphanti de summo mater Olympo
  plaudet et adpositas sparget in ora rosas,        40
tu pinnas gemma, gemma uariante capillos
  ibis in auratis aureus ipse rotis.
tunc quoque non paucos, si te bene nouimus, ures,
  tunc quoque praeteriens uulnera multa dabis;
non possunt, licet ipse uelis, cessare sagittae,        45
  feruida uicino flamma uapore nocet.
talis erat domita Bacchus Gangetide terra:
  tu grauis alitibus, tigribus ille fuit.
ergo ego cum possim sacri pars esse triumphi,
  parce tuas in me perdere, uictor, opes!        50
adspice cognati felicia Caesaris arma:
  qua uicit, uictos protegit ille manu.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors