| |
i MVSAE, quae pedibus magnum pulsatis Olympum. | |
| |
ii Te, sale nata, precor, Venus, et genitrix patris nostri, | |
| ut me de caelo uisas cognata parumper. | |
| |
iii Pectora fida tenet desiderium, simul inter | |
| sese sic memorant: O Romule, Romule die, | 5 |
| qualem te patriac custoden di genuerunt! | |
| O pater, O genitor, O sanguen dis [image] | |
| tu produxisti nos intra luminis oras. | |
| |
iv Omnes mortales uictores, cordibus uiuis | |
| laetantes, uino curatos, somnus repente | 10 |
| in campo passim mollissimus perculit acris. | |
| |
v At tuba terribili sonitu taratantara dixit. | |
| incedunt arbusta per alta, securibus caedunt, | |
| percellunt magnas quercus, exciditur ilex, | |
| fraxinus frangitur atque abies consternitur alta, | 15 |
| pinus proceras peruortunt: omne sonabat | |
| arbustum fremitu siluai frondosai. | |
| |
vi Multa dies in bello conficit unus: | |
| et rursus multae fortunae forte recumbant: | |
| haudquaquam quemquam semper fortuna secuta est. | 20 |
| |
vii Vnus homo nobis cunctando restituit rem, | |
| non enim rumores ponebat ante salutem. | |
| ergo postque magisque uiri nunc gloria claret. | |
| |
viii Concurrunt ueluti uneti cum spiritus Austri | |
| imbricitor Aquiloque suo cum flamine contra | 25 |
| indu mari magno fluctus extollere certant. | |
| |
ix Iuppiter hic risit tempestatesque serenae | |
| riserunt omnes risu Iouis omnipotentis. | |
| |
x Et tum sicut equus qui de praesepibus fartus | |
| uincla suis magnis animis abrupit et inde | 30 |
| fert sese campi per caerula laetaque prata, | |
| celso pectore saepe iubam quassat simul altam, | |
| spiritus ex anima calida spumas agit altas. | |
| |