Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Ovid Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Love and War
 
Ovid (43 B.C.–A.D. 18)
 
 
i

MILITAT omnis amans, et habet sua castra Cupido:
  Attice, crede mihi, militat omnis amans.
quae bellost habilis, Veneri quoque conuenit aetas:
  turpe senex miles, turpe senilis amor;
quos petiere duces annos in milite forti,        5
  hos petit in socio bella puella uiro;
peruigilant ambo; terra requiescit uterque:
  ille foris dominae seruat, at ille ducis;
militis officium longast uia: mitte puellam,
  strenuus exempto fine sequetur amans;        10
ibit in aduersos montis duplicataque nimbo
  flumina, congestas exteret ille niuis,
nec freta pressurus tumidos causabitur Euros
  aptaque uerrendis sidera quaeret aquis.
quis nisi uel miles uel amans et frigora noctis        15
  et denso mixtas perferet imbre niuis?
mittitur infestos alter speculator in hostis,
  in riuale oculos alter, ut hoste, tenet.
ille grauis urbis, hic durae limen amicae
  obsidet; hic portas frangit, at ille foris.        20
saepe soporatos inuadere profuit hostis
  caedere et armata uulgus inerme manu;
sic fera Threicii ceciderunt agmina Rhesi,
  et dominum capti deseruistis equi;
saepe maritorum somnis utuntur amantes,        25
  et sua sopitis hostibus arma mouent.
custodum transire manus uigilumque cateruas
  militis et miseri semper amantis opus.
Mars dubius nec certa Venus: uictique resurgunt,
  quosque neges umquam posse iacere, cadunt.        30
ergo desidiam quicumque uocabat amorem,
  desinat: ingeniist experientis amor.
ardet in abducta Briseide magnus Achilles:
  dum licet, Argiuas frangite, Troes, opes!
Hector ab Andromaches conpelxibus ibat ad arma,        35
  et, galeam capiti quae daret, uxor erat.
summa ducum, Atrides, uisa Priameide fertur
  Maenadis effusis obstipuisse comis;
Mars quoque deprensus fabrilia uincula sensit:
  notior in caelo fabula nulla fuit.        40
ipse ego segnis eram discinctaque in otia natus;
  mollierant animos lectus et umbra meos;
inpulit ignauum formosae cura puellae
  iussit et in castris aera merere suis;
inde uides agilem nocturnaque bella gerentem.        45
  qui nolet fieri desidiosus, amet!
 
ii

ITE triumphales circum mea tempora laurus!
  uicimus; in nostrost, ecce, Corinna sinu,
quam uir, quam custos, quam ianua firma, tot hostes
  seruabant, ne qua posset ab arte capi.        50
haec est praecipuo uictoria digna triumpho,
  in qua, quaecumquest, sanguine praeda caret.
non humiles muri, non paruis oppida fossis
  cincta, sed est ductu capta puella meo.
Pergama cum caderent bello superata bilustri,        55
  ex tot in Atridis pars quota laudis erat?
at mea sepositast et ab omni milite dissors
  gloria, nec titulum muneris alter habet:
me duce ad hanc uoti finem, me milite ueni;
  ipse eques, ipse pedes, signifer ipse fui.        60
nec casum fortuna meis inmiscuit actis:
  huc ades, o cura parte Triumphe mea!
nec bellist noua causa mei: nisi rapta fuisset
  Tyndaris, Europae pax Asiaeque foret;
femina siluestris Lapithas populumque biformem        65
  turpiter adposito uertit in arma mero;
femina Troianos iterum noua bella mouere
  inpulit in regno, iuste Latine, tuo;
femina Romanis etiamnunc Vrbe recenti
  inmisit soceros armaque saeua dedit.        70
uidi ego pro niuea pugnantis coniuge tauros:
  spectatrix animos ipsa iuuenca dabat.
me quoque, qui multos, sed me sine caede, Cupido
  iussit militiae signa mouere suae.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors