Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Ovid Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Tragedy and Love Elegy
 
Ovid (43 B.C.–A.D. 18)
 
 
STAT uetus et multos incaedua silua per annos:
  credibilest illi numen inesse loco;
fons sacer in medio speluncaque pumice pendens,
  et latere ex omni dulce queruntur aues.
hic ego dum spatior tectus nemoralibus umbris,        5
  et mea quod, quaero, Musa moueret opus,
uenit odoratos Elegea nexa capillos,
  et, puto, pes illi longior alter erat:
forma decens, uestis tenuissima, uultus amantis;
  et pedibus uitium causa decoris erat.        10
uenit et ingenti uiolenta Tragoedia passu
  (fronte comae torua, palla iacebat humi;
laeua manus sceptrum late regale mouebat,
  Lydius alta pedum uincla cothurnus erat)
et prior ‘ecquis erit’ dixit ‘tibi finis amandi,        15
  o argumenti lente poeta tui?
nequitiam uinosa tuam conuiuia narrant,
  narrant in multas conpita secta uias.
saepe aliquis digito uatem designat euntem,
  atque ait "hic hic est, quem ferus urit Amor."        20
fabula, nec sentis, tota iactaris in Vrbe,
  dum tua praeterito facta pudore refers.
tempus erat thyrso pulsum grauiore moueri;
  cessatum satis est: incipe maius opus!
materia premis ingenium; cane facta uirorum:        25
  "haec animo" dices "area facta meost".
quod tenerae cantent, lusit tua Musa, puellae,
  primaque per numeros acta iuuenta suos;
nunc habeam per te Romana Tragoedia nomen!
  inplebit reges spiritus iste meos.’        30
hactenus, et mouit pictis innixa cothurnis
  densum caesarie terque quaterque caput.
altera, si memini, limis subrisit ocellis;
  (fallor, an in dextra myrtea uirga fuit?)
‘quid grauibus uerbis, animosa Tragoedia,’ dixit        35
  ‘me premis? an numquam non grauis esse potes?
inparibus tamen es numeris dignata moueri,
  in me pugnasti uersibus usa meis.
non ego contulerim sublimia carmina nostris:
  obruit exiguas regia uestra foris.        40
sum leuis et mecum leuis est, mea cura, Cupido:
  non sum materia fortior ipsa mea;
rustica sit sine me lasciui mater Amoris:
  huic ego proueni lena comesque deae;
quam tu non poteris duro reserare cothurno,        45
  haec est blanditiis ianua laxa meis;
et tamen emerui plus, quam tu, posse, ferendo
  multa supercilio non patienda tuo.
per me decepto didicit custode Corinna
  liminis adstricti sollicitare fidem        50
delabique toro tunica uelata soluta
  atque inpercussos nocte mouere pedes.
uel quotiens foribus ceris incisa pependi
  non uerita a populo praetereunte legi;
quin ego me memini, dum custos saeuus abiret,        55
  ancillae missam delituisse sinu;
quid, cum me munus natali mittis, at illa
  rumpit et adposita uerba retersit aqua?
prima tuae moui felicia semina mentis:
  munus habes, quod te iam petit ista, meum.’        60
desierat: coepi ‘per uos utramque rogamus,
  in uacuas auris uerba timentis eant.
altera me sceptro decoras altoque cothurno:
  iam nunc contacto magnus in ore sonus;
altera das nostro uicturum nomen amori:        65
  ergo ades et longis uersibus adde breuis!
exiguum uati concede, Tragoedia, tempus:
  tu labor aeternus; quod petit illa, breuest.’
mota dedit ueniam: teneri properentur Amores,
  dum uacat; a tergo grandius urguet opus.        70
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors