Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
‘Over the Seas our Galleys went’
 
Albinovanus Pedo (fl. A.D. 6)
 
 
IAM pridem post terga diem solemque relictum
  iamque uident noti se extorres finibus orbis
per non concessas audaces ire tenebras
Vesperis ad metas extremaque litora mundi:
nunc illum, pigris inmania monstra sub undis        5
qui ferat, oceanum, qui saeuas undique pistris
aequoreasque canis, ratibus consurgere prensis.
accumulat fragor ipse metus: iam sidere limo
nauigia et rapido desertam flumine classem
seque feris credunt per inertia fata marinis        10
quam non felici laniandos sorte relinqui.
atque aliquis prora caecum sublimis ab alta
aera pugnaci luctatus rumpere uisu,
ut nihil erepto ualuit dinoscere mundo,
obstructo talis effundit pectore uoces:        15
‘quo ferimur? fugit ipse dies orbemque relictum
ultima perpetuis claudit natura tenebris.
anne alio positas ultra sub cardine gentis
atque alium proris intactum quaerimus orbem?
di reuocant rerumque uetant cognoscere finem        20
mortalis oculos. aliena quid aequora remis
et sacras uiolamus aquas diuumque quietas
turbamus sedes?’
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors