| |
| ANDROMEDAE sequitur sidus, quae piscibus ortis | |
| bis sex in partis caelo uenit aurea dextro. | |
| hanc quondam poenae dirorum culpa parentum | |
| prodidit, infestus totis cum finibus omnis | |
| incubuit pontus: timuit nauifraga tellus, | 5 |
| et quod erat regnum, pelagus fuit; una malorum | |
| proposita est merces: uesano dedere ponto | |
| Andromedan, teneros ut belua manderet artus. | |
| hic Hymenaeus erat, solataque publica damna | |
| priuatis; lacrimans ornatur uictima poenae | 10 |
| induiturque sinus non haec ad uota paratos, | |
| uirginis et uiuae rapitur sine funere funus. | |
| ac simul infesti uentum est ad litora ponti, | |
| mollia per duras panduntur bracchia cautis; | |
| adstrinxere pedes scopulis, iniectaque uincla, | 15 |
| et cruce uirginea moritura puella pependit. | |
| seruatur tamen in poena uultusque pudorque; | |
| supplicia ipsa decent; niuea ceruice reclinis | |
| molliter ipsa suae custos est casta figurae. | |
| defluxere sinus umeris, fugitque lacertos | 20 |
| uestis, et effusi scapulis haesere capilli. | |
| te circum Alcyones pennis planxere uolantes | |
| fleueruntque tuos miserando carmine casus | |
| et tibi contextas umbram fecere per alas. | |
| ad tua sustinuit fluctus spectacula pontus | 25 |
| assuetasque sibi desiit perfundere ripas. | |
| extulit et liquido Nereis ab aequore uultum | |
| et casus miserata tuos plorauit et annos. | |
| ipsa leui flatu refouens pendentia membra | |
| Aura per extremas resonauit flebile rupis. | 30 |
| tandem Gorgonei uictorem Persea monstri | |
| felix illa dies redeuntem ad litora duxit. | |
| isque ubi pendentem uidit de rupe puellam, | |
| deriguit facie, quam non stupefecerat hostis, | |
| uixque manu spolium tenuit, uictorque Medusae | 35 |
| uictus in Andromedast. iam cautibus inuidet ipsis | |
| felicisque uocat teneant quae membra catenas. | |
| et postquam poenae causam cognouit ab ipsa, | |
| destinat in thalamos per bellum uadere ponti, | |
| altera si Gorgo ueniat, non territus ille. | 40 |
| concitat aërios cursus flentisque parentis | |
| promissu uitae recreat pactusque maritam | |
| ad litus remeat. grauidus iam surgere pontus | |
| coeperat, ac longo fugiebant agmine fluctus | |
| impellentis onus monstri. caput eminet undas | 45 |
| scindentis, pelagusque uomit (circumsonat aequor | |
| dentibus), inque ipso rapidum mare nauigat ore. | |
| hinc uasti surgunt immensis torquibus orbes, | |
| tergaque consumunt pelagus; sonat undique Phorcys, | |
| atque ipsi metuunt montes scopulique ruentem. | 50 |
| infelix uirgo, quamuis sub uindice tanto, | |
| quae tua tunc fuerat facies? quas fugit in auras | |
| spiritus? ut toto caruerunt sanguine membra, | |
| cum tua fata cauis e rupibus ipsa uideres | |
| adnantemque tibi poenam pelagusque ferentem, | 55 |
| quantula praeda maris quanti! sed subuolat alis | |
| Perseus et caelo pendens iaculatur in hostem | |
| Gorgoneo tinctum defigens sanguine ferrum. | |
| illa subit contra uersamque a gurgite frontem | |
| erigit et tortis innitens oribus alte | 60 |
| emicat ac toto sublimis corpore fertur. | |
| sed quantum illa subit semet iaculata profundo, | |
| in tantum reuolat laxumque per aethera ludit | |
| Perseus et ceti subeuntis uerberat ora. | |
| nec cedit tamen illa uiro, sed saeuit in auras | 65 |
| morsibus, et uani crepitant sine uulnere dentes; | |
| efflat et in caelum pelagus-mergitque uolantem | |
| sanguineis undis pontumque exstillat in astra. | |
| spectabat pugnam pugnandi causa puella; | |
| iamque oblita sui metuit pro uindice tali | 70 |
| suspirans animoque magis quam corpore pendet. | |
| tandem confossis subsedit belua membris | |
| plena maris, summas iterum nec nauigat undas | |
| sed magnum uasto contexit corpore pontum, | |
| tunc quoque terribilis nec uirginis ore uidenda. | 75 |
| perfundit liquido Perseus in marmore corpus | |
| maior et ex undis ad cautis peruolat altas | |
| soluitque haerentem uinclis de rupe puellam | |
| desponsam pugna, nupturam dote mariti. | |
| hic dedit Andromedae caelum stellasque sacrauit, | 80 |
| mercedem tanti belli, quo concidit ipsa | |
| Gorgone non leuius monstrum, pelagusque leuauit. | |
| quisquis in Andromedae surgentis tempora ponto | |
| nascitur, inmitis ueniet poenaeque minister | |
| carceris et duri custos, quo stante superbe | 85 |
| prostratae iaceant miserorum in limine matres, | |
| pernoctesque patres cupiant extrema suorum | |
| oscula et in proprias animam transferre medullas; | |
| carnificisque uenit mortem uendentis imago | |
| accensosque rogos et strictam saepe securem. | 90 |
| supplicium uectigal erit; qui denique posset | |
| pendentem ex scopulis ipsam spectare puellam; | |
| uinctorum dominus sociusque in parte catenae; | |
| interdum poenis innoxia corpora seruat. | |
| |