Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Marcus Manilius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Macrocosm and Microcosm
 
Marcus Manilius (fl. A.D. 10)
 
 
SED quid iam tenui prodest ratione nitentem
  scrutari mundum, si mens sua cuique repugnat,
spemque timor tollit prohibetque a limine caeli?
condit enim quicquid uasto natura recessu
mortalisque fugit uisus et pectora nostra;        5
nec prodesse potest, quod fatis cuncta reguntur,
cum fatum nulla possit ratione uideri.
quid iuuat in semet sua per conuicia ferri
et fraudare bonis, quae nec deus inuidet ipse,
quosque dedit natura oculos deponere mentis?        10
perspicimus caelum; cur non et munera caeli?
inque ipsos penitus mundi descendere census
seminibusque suis tantam componere molem
et partum caeli sua per nutricia ferre
extremumque sequi pontum terraeque subire        15
pendentis tractus et toto uiuere in orbe,
quanta et pars superest, rationem ducere nostis.
iam nusquam natura latet; peruidimus omnem
et capto potimur mundo nostrumque parentem
pars sua perspicimus, genitique accedimus astris.        20
an dubium est, habitare deum sub pectore nostro,
in caelumque redire animas caeloque uenire?
utque sit ex omni constructus corpore mundus,
aëis atque ignis summi terraeque marisque,
spiritus at totum ratioque infusa gubernet,        25
sic esse in nobis terrenae corpora sortis
sanguineis animis, animum, qui iuncta gubernat,
dis pensatque hominem? quid mirum, noscere mundum
si possunt homines, quibus est et mundus in ipsis,
exemplumque dei quisque est in imagine parua?        30
an cuiquam genitos, nisi caelo, credere fas est
esse homines? projecta iacent animalia cuncta
in terra uel mersa uadis uel in aëere pendent;
omnibus una quies, uenter censusque per artus,
et quia consilium non est, et lingua remissa.        35
unius inspectus rerum uiresque loquendi
ingeniumque capax; uariasque educitur artis
hic partus, qui cuncta regit: secessit in urbis,
edomuit terram ad fruges, animalia cepit
imposuitque uiam ponto, stetit unus in arcem        40
erectus capitis uictorque ad sidera mittit
sidereos oculos propiusque adspectat Olympum
inquiritque Iouem; nec sola fronte deorum
contentus manet, et caelum scrutatur in aluo
cognatumque sequens corpus se quaerit in astris.        45
huic in tanta fidem petimus, quam saepe uolucres
accipiunt trepidaeque boum sub pectore fibrae.
an minus est sacris rationem ducere signis,
quam pecudum mortis auiumque attendere cantus?
atque adeo faciem caeli non inuidet orbi        50
ipse deus uultusque suos corpusque recludit
uoluendo semper seque ipsum inculcat et offert,
ut bene cognosci possit doceatque uidentis,
qualis eat, cogatque suas attendere leges.
ipse uocat nostros animos ad sidera mundus        55
nec patitur, quia non condit, sua iura latere.
quis putet esse nefas nosci, quod cernere fas est?
nec contemne tuas quasi paruo in corpore uires;
quod ualet, immensum est. sic auri pondera parui
exsuperant pretio numerosos aeris aceruos.        60
sic adamas, punctum lapidis, pretiosior auro est.
paruula sic totum peruisit pupula caelum,
sic animi sedes tenui sub corde locata
per totum angusto regnat de limite corpus.
materiae ne quaere modum, sed perspice uiris,        65
quas ratio, non pondus habet. ratio omnia uincit.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors