Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Marcus Manilius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Rule of Fate
 
Marcus Manilius (fl. A.D. 10)
 
 
QVID tam sollicitis uitam consumimus annis
  torquemurque metu caecaque cupidine rerum
aeternisque senes curis, dum quaerimus aeuum,
perdimus et nullo uotorum fine beati
uicturos agimus semper nec uiuimus umquam?        5
pauperiorque bonis quisque est quo plura requirit,
nec quod habet numerat, tantum quod non habet optat:
cumque sui paruos usus natura reposcat,
materiam struimus magnae per uota ruinae
luxuriamque lucris emimus luxuque rapinas,        10
et summum census pretium est effundere censum?
soluite, mortales, animos curasque leuate
totque superuacuis uitam deplete querelis.
fata regunt orbem, certa stant omnia lege,
longaque per certos signantur tempora casus.        15
nascentes morimur, finisque ab origine pendet.
hinc et opes et regna fluunt, et saepius orta
paupertas, artesque datae moresque creatis
et uitia et clades, damna et compendia rerum.
nemo carere dato poterit nec habere negatum        20
fortunamue suis inuitam prendere uotis
aut fugere instantem. sors est sua cuique ferenda.
an, nisi fata darent leges uitaeque necisque,
fugissent ignes Aenean, Troia sub uno
non euersa uiro fatis uicisset in ipsis?        25
aut lupa proiectos nutrisset Martia fratres?
Roma casis enata foret, pecudumque magistri
in Capitolino sanxisset fulmina monte,
includiue sua potuisset Iuppiter arce,
captus et a captis orbis foret? igne sepulto        30
uulneribus uictor repetisset Mucius urbem?
solus et oppositis clausisset Horatius armis
pontem urbemque simul? rupisset foedera uirgo?
tresque sub unius fratres uirtute iacerent?
nulla acies tantum uicit. pendebat ab uno        35
Roma uiro regnumque orbis sortita iacebat.
quid referam Cannas admotaque moenibus arma,
postque tuos, Trasimene, lacus Fabiumque morantem
Varronemque fuga magnum? quid dicere prosit
accepisse iugum uictae Carthaginis arces,        40
sperantem Hannibalem nostris cecidisse catenis
consilium regni furtiua morte luisse?
adde etiam uiris Italas Romamque suismet
pugnantem membris, adice et ciuilia bella
et Cinnam in Mario Mariumque in carcere uictum:        45
quod consul totiens exsul, quod de exsule consul
adiacuit Libycis compar iactura ruinis
eque crepidinibus cepit Carthaginis urbem.
hoc nisi fata darent, numquam fortuna tulisset.
quis te Niliaco periturum litore, Magne,        50
post uictas Mithridatis opes pelagusque receptum
et tris emenso meritos ex orbe triumphos,
crederet, ut corpus sepeliret naufragus ignis,
eiectaeque rogum facerent fragmenta carinae?
quis tantum mutare potest sine numine fati?        55
ille etiam caelo genitus caeloque receptus,
cum bene compositis uictor ciuilibus armis
iura togae regeret, totiens praedicta cauere
uulnera non potuit, toto spectante senatu
indicium dextra retinens, monitumque cruore        60
deleuit proprio, possent ut uincere fata.
quid numerem euersas urbis regumque ruinas
inque rogo Croesum Priamumque in litore truncum,
cui nec Troia rogus? quid Xerxen maius et ipso
naufragium pelago? quid capto sanguine regem        65
Romanis positum? raptosque ex ignibus ignis
cedentemque uiro flammam, qui templa ferebat?
quot subitae ueniunt ualidorum in corpora mortes
seque ipsae rursus fugiunt errantque per ignis
ex ipsis elati rediere sepulcris;        70
atque his uita duplex. illis uix contigit una.
ecce leuis perimit morbus grauiorque remittit,
succumbit sorti ratio, ui uincitur usus;
cura nocet, cessare iuuat, mora saepe malorum
dat pausas, laeduntque cibi, parcuntque ueuena.        75
degenerant nati patribus uincuntque parentes
ingeniumque suum retinent; transitque per illum,
ex illo fortuna uenit. furit alter amore
et pontum transnare potest et uertere Troiam;
alterius frons est scribendis legibus apta.        80
ecce patrem nati perimunt, natosque parentes,
mutuaque armati coeunt in uulnera fratres.
non nostrum hoc bellum est; coguntur tanta moueri
inque suas ferri poenas lacerandaque membra.
quod Decios non omne tulit, non omne Camillos        85
tempus et inuicta deuictum mente Catonem,
materies in rem superat, sed lege repugnat.
quin nec paupertas breuiores excipit annos,
nec sunt inmensis opibus uenalia fata;
sed rapit ex tecto funus fortuna superbo        90
indicitque rogum summis statuitque sepulcrum.
quantum est hoc regnum, quod regibus imperat ipsis!
quin etiam infelix uirtus et noxia felix,
et male consultis pretium est, prudentia fallit,
nec fortuna probat causas sequiturque merentis,        95
sed uaga per cunctos nullo discrimine fertur.
scilicet est aliud, quod nos cogatque regatque,
maius et in proprias ducat mortalia leges
attribuatque suos ex se nascentibus annos
fortunaeque uices; permiscet saepe ferarum        100
corpora cum membris hominum; non seminis ille
partus erit: quid enim nobis commune ferisque?
quisue in portenti noxam peccarit adulter?
astra nouant formas, caelumque interserit ora.
denique si non est fati, cur traditur, ordo,        105
cunctaque temporibus certis uentura canuntur?
nec tamen haec ratio facinus defendere pergit
uirtutemue suis fraudare in praemia donis.
nam neque mortiferas quisquam magis oderit herbas,
quod non arbitrio ueniunt, sed semine certo;        110
gratia nec leuior tribuetur dulcibus escis,
quod natura dedit fruges, non ulla uoluntas.
sic hominum meritis tanto fit gloria maior,
quod caelo gaudente uenit; rursusque nocentis
oderimus magis in culpam poenasque creatos.        115
nec refert, scelus unde cadat; scelus esse fatendum.
hoc quoque fatale est, sic ipsum expendere fatum.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors