Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Marcus Manilius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
A New Poetry
 
Marcus Manilius (fl. A.D. 10)
 
 
IN noua surgentem maioraque uiribus ausum
  nec per inaccessos metuentem uadere saltus
ducite, Pierides. uestros extendere finis
conor et inriguos in carmina ducere fontis.
non ego in excidium caeli nascentia bella        5
fulminis et flammis partus in matre sepultos,
non coniuratos reges Troiaque cadente
Hectora uenalem cineri Priamumque ferentem,
Colchida nec referam uendentem regna parentis
et lacerum fratrem stupro segetesque uirorum        10
taurorumque trucis flammas uigilemque draconem
et reducis annos auroque incendia facta
et male conceptos partus peiusque necatos;
septenosque duces ereptaque fulmine flammis
moenia Thebarum et uictam, quia uicerat, urbem        15
germanosque patris referam matrisque nepotis
natorumque epulas conuersaque sidera retro
ereptumque diem; nec Persica bella profundo
indicta et magna pontum sub classe latentem
inuersumque fretum terris, iter aequoris undis.        20
non annosa canam Messanae bella nocentis;
non regis magni spatio maiore canenda,
quam sunt acta, loquar; Romanae gentis origo
totque duces urbis, tot bella atque otia, et omnis
in populi unius leges ut cesserit orbis,        25
differtur. facile est, uentis dare uela secundis
fecundumque solum uarias agitare per artis
auroque atque ebori decus addere, cum rudis ipsa
materies niteat. speciosis condere rebus
carmina uulgatum est opus et componere simplex.        30
at mihi per numeros ignotaque nomina rerum
temporque et uarios casus momentaque mundi
signorumque uices partisque in partibus ipsis
luctandum est, quae nosse nimis, quid? dicere quantum est
carmine quid proprio? pedibus quid iungere certis?        35
huc ades, o quicumque meis aduertere coeptis
aurem oculosque potes, ueras et percipe uoces.
impendas animum; nec dulcia carmina quaeras.
ornari res ipsa negat contenta doceri.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors