| |
| VT rudibus pueris monstratur littera primum | |
| per faciem nomenque suum, tum ponitur usus; | |
| tunc coniuncta suis formatur syllaba nodis; | |
| hinc uerbis structura uenit per membra ligandis, | |
| tunc rerum uires atque artis traditur usus, | 5 |
| perque pedes proprios nascentia carmina surgent; | |
| singulaque in summa prodest didicisse priora; | |
| quae nisi constiterint primis fundata elementis, | |
| effluat in uanum rerum praeposterus ordo, | |
| uersaque, quae propere dederint praecepta magistri: | 10 |
| sic mihi per totum uolitanti carmine mundum | |
| erutaque abstrusa penitus caligine fata | |
| Pieridum numeris etiam modulata canenti, | |
| quoque deus regnat reuocanti numen in arte | |
| per partis ducenda fides, et singula rerum | 15 |
| sunt gradibus tradenda suis, ut cum omnia certa | |
| notitia steterint, proprios reuocentur ad usus. | |
| ac uelut in nudis cum surgunt montibus urbes, | |
| conditor et uacuos muris circumdare collis | |
| destinat, ante manus quam temptet scindere fossas, | 20 |
| quaerit opes: ruit ecce nemus, saltusque uetusti | |
| procumbunt solemque nouum, noua sidera cernunt; | |
| pellitur omne loco uolucrum genus atque ferarum, | |
| antiquasque domos et nota cubilia linquunt. | |
| ast alii silicem in muros et marmora templis | 25 |
| rimantur, ferrique rigor per tempora nota | |
| quaeritur; hinc artes, hinc omnis conuenit usus. | |
| tunc demum consurgit opus, cum cuncta supersunt, | |
| ne medios rumpat cursus praepostera cura: | |
| sic mihi cunctanti tantae succedere moli | 30 |
| materies primum reurm, ratione remota, | |
| tradenda est, ratio sit ne post irrita, neue | |
| argumenta nouis stupeant nascentia rebus. | |
| |