| |
| PER tot signorum species contraria surgunt | |
| corpora totque modis quotiens inimica creantur. | |
| idicirco nihil ex semet natura creauit | |
| pectore amicitiae maius nec rarius umquam. | |
| unus erat Pylades, unus qui mallet Orestes | 5 |
| ipse mori; lis una fuit per saecula mortis: | |
| optauitque reum sponsor non posse reuerti, | |
| sponsoremque reus timuit, ne solueret ipsum. | |
| perque tot aetates hominum, tot tempora et annos, | |
| tot bella et uarios etiam sub pace labores, | 10 |
| cum fortuna fidem quaerat, uix inuenit usquam. | |
| at quanta est scelerum moles per saecula cuncta, | |
| quamque onus inuidiae non excusabile terris! | |
| quid loquar infectos fraterno sanguine fratres, | |
| uenalis ad fata patres matrumque sepulcra? | 15 |
| quid loquar ut subitam sceleratis gentibus olim | |
| imposuit Phoebus noctem terrasque reliquit? | |
| quid loquar euersas urbis et prodita templa | |
| et uarias pacis cladis et mixta uenena, | |
| insidiasque fori, caedis in moenibus ipsis | 20 |
| et sub amicitiae grassantem nomine turbam? | |
| in populo scelus est, et abundant cuncta furoris, | |
| et fas atque nefas mixtum, legesque per ipsas | |
| saeuit nequities; poenas iam noxia uincit. | |
| scilicet in multis quoniam discordia signis | 25 |
| corpora nascuntur, pax est sublata per orbem, | |
| et fidei rarum foedus paucisque tributum; | |
| utque sibi caelum, sic tellus dissidet ipsa, | |
| atque hominum gentes inimica sorte feruntur. | |
| |