Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Marcus Manilius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Theme of the Astrological Poet
 
Marcus Manilius (fl. A.D. 10)
 
 
MAXIMVS Iliacae gentis certamina uates
  et quinquaginta regum regemque patremque,
castra decem aestatum uictamque sub Hectore Troiam
erroremque ducis totidem quot uicerat annis
instantem bello geminataque Pergama ponto        5
ultimaque in patria captisque penatibus arma
ore sacro cecinit; patriam quoi cura petentum
dum dabat eripuit, cuiusque ex ore profusos
omnis posteritas latices in carmina duxit
amnemque in tenuis ausa est diducere riuos,        10
unius fecunda bonis. sed proximus illi
Hesiodus memorat diuos diuumque parentes
et chaos enixum terras orbemque sub illo
infantem et primos titubantia sidera cursus
Titanasque senes louis et cunabula magni        15
et sub fratre uiri nomen sine matre parentis
atque iterum patrio nascentem corpore Bacchum
omniaque inmenso uolitantia lumina mundo.
quin etiam ruris cultus legesque notauit
militiamque soli; quod collis Bacchus amaret,        20
quod fecunda Ceres campos, quod Pallas utrumque,
atque arbusta uagis essent quod adultera pomis,
silurumque deos sacrataque flumina nymphis,
pacis opus magnos naturae condit in usus.
astrorum quidam uarias dixere figuras        25
signaque diffuso passim labentia caelo
in proprium cuiusque genus causasque tulere:
Persea et Andromedan poena matremque dolentem
solantemque patrem raptuque Lycaone natam
officioque Iouis Cynosuram, lacte Capellam        30
et furto Cycnum, pietate ad sidera ductam
Erigonen ictuque Nepam spolioque Leonem
et morsu Cancrum, Pisces Cythereide uersa,
Lanigerum uicto ducentem sidera ponto
ceteraque ex uariis pendentia casibus astra        35
aethera per summum uoluerunt fixa reuolui.
quorum carminibus nihil est nisi fabula caelum,
terraque composuit caelum, quae pendet ab illo.
quin etiam pecorum ritus et Pana sonantem
in calamos Sicula memorat tellure creatus;        40
nec siluis siluestre canit perque horrida motus
rura serit dulcis musamque inducit in arua.
ecce alius pictas uolucris ac bella ferarum,
ille uenenatos anguis aconitaque et herbas
fata refert uitamque sua radice ferentis.        45
quin etiam tenebris immersum Tartaron atra
in lucem de nocte uocant orbemque reuoluunt
interius uersum naturae foedere rupto.
omne genus rerum doctae cecinere sorores,
omnis ad accessus Heliconis semita trita est,        50
et iam confusi manant de fontibus amnes
nec capiunt haustum turbamque ad nota ruentem.
integra quaeramus rorantis prata per herbas
undamque occultis meditantem murmur in antris,
quam neque durato gustarint ore uolucres,        55
ipse nec aetherio Phoebus libauerit igni.
nostra loquar; nulli uatum debebimus ora,
nec furtum, sed opus ueniet, soloque uolamus
in caelum curru, propria rate pellimus undas.
namque canam tacita naturam mente potentem        60
infusumque deum caelo terrisque fretoque
ingentem aequali moderantem foedere molem,
totumque alterno consensu uiuere mundum
et rationis agi motu, cum spiritus unus
per cunctas habitet partis atque irriget orbem        65
omnia peruolitans corpusque animale figuret.
quod nisi cognatis membris contexta maneret
machina et imposito pareret tota magistro,
ac tantum mundi regeret prudentia censum,
non esset statio terris, non ambitus astris,        70
haereretque uagus mundus standoque rigeret,
nec sua dispositos seruarent sidera cursus,
noxque alterna diem fugeret rursumque fugaret;
non imbres alerent terras, non aethera uenti,
nec pontus grauidas nubis, nec flumina pontum,        75
nec pelagus fontis, nec staret summa per omnis
par semper partis aequo digesta parente,
ut neque deficerent undae nec sideret orbis,
nec caelum iusto maiusue minusue uolaret.
motus alit, non mutat opus; sic omnia toto        80
dispensata manent mundo dominumque sequuntur.
hic igitur deus et ratio, quae cuncta gubernat,
ducit ab aetheriis terrena animalia signis:
quae quamquam longo cogit summota recessu
sentiri tamen, ut uitas ac fata ministrent        85
gentibus ac proprios per singula corpora mores.
nec nimis est quaerenda fides: sic temperat arua
caelum, sic uarias fruges redditque rapitque,
sic pontum mouet ac terris immittit et aufert:
atque haec seditio pelagus nunc sidere lunae        90
mota tenet nunc diuerso stimulata recessu,
nunc anni spatio Phoebum comitata uolantem;
sic submersa fretis concharum et carcere clausa
ad lunae motum uariant animalia corpus
et tua damna, tuas imitantur, Delia, uiris;        95
tu quoque fraternis sic perdis in oribus ora
atque iterum ex eisdem repetis, quantumque reliquit
aut dedit ille, refers et sidus sidere constas.
denique sic pecudes et muta animalia terris,
cum maneant ignara sui legisque per aeuum,        100
natura tamen ad mundum reuocante parentem
attollunt animos caelumque et sidera seruant
corporaque ad lunae nascentis cornua lustrant
uenturasque uident hiemes, reditura serena:
quis dubitet post haec hominem coniungere caelo?        105
consilium natura dedit linguamque capaxque
ingenium uolucremque animum, quem denique in unum
descendit deus atque habitat seque ipse requirit.
mitto alias artis, quarum est permissa facultas,
infidas adeo nec nostri munera census,        110
mitto, quod aequali nihil est sub lege tributum,
quod patet auctores summi non pectoris esse,
mitto quod et certum est et ineuitabile fatum,
materiaeque datum est cogi, sed cogere mundo.
quis caelum possit nisi caeli munere nosse        115
et reperire deum nisi qui pars ipse deorum est?
quisue hanc conuexi molem sine fine patentis
signorumque choros ac mundi flammea templa
aeternum et stellis aduersus sidera bellum
cernere et angusto sub pectore claudere posset,        120
ni tantos animis oculos natura dedisset
cognatamque sui mentem uertisset ad ipsam
et tantum dictasset opus, caeloque ueniret
quod uocat in caelum sacra ad commercia rerum
et primas quas dant leges nascentibus astra?        125
quis neget esse nefas inuitum prendere mundum
et uelut in semet captum deducere in orbem?
sed ne circuitu longo manifesta probentur,
ipsa fides operi faciet pondusque fidemque.
nam neque decipitur ratio nec decipit umquam;        130
rite sequenda uia est ueris accredita causis,
cuentusque datur qualis praedicitur ante.
quod fortuna ratum faciat, quis dicere falsum
audeat et tantae suffragia uincere sortis?
haec ego diuino cupiam cum ad sidera flatu        135
ferre, nec in turba nec turbae carmina condam,
sed solus uacuo ueluti uectatus in orbe
liber agam currus, non occursantibus ullis
nec per iter socios commune gerentibus actus,
sed caelo noscenda canam mirantibus astris        140
et gaudente sui mundo per carmina uatis:
uel quibus illa sacros non inuidere meatus
notitiamque sui, minima est quae turba per orbem.
illa fluit, quae diuitias, quae diligit aurum,
imperia et fascis mollemque per otia luxum        145
et blandis diuersa sonis dulcemque per auris
affectum, ut modico noscenda ad fata labore.
hoc quoque fatorum est, legem perdiscere fati.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors