Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Marcus Manilius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Comets
 
Marcus Manilius (fl. A.D. 10)
 
 
SIVE igitur ratio praebentis semina terrae
  in uolucris ignis potuit generare cometas;
siue illas natura facis ut cuncta creauit
sidera per tenuis caelo lucentia flammas,
sed trahit ad semet rapido Titanius aestu        5
inuoluitque suo flammantis igne cometas,
ac modo dimittit (sicut Cyllenius orbis
et Venus, accenso cum ducit uespere noctem
sera nitens, falluntque oculos rursusque reuisunt);
seu deus instantis fati miseratus in orbem        10
signa per affectus caelique incendia mittit;
futtilibus non umquam excanduit ignibus aether:
squalidaque elusi deplorant arua coloni,
et sterilis inter sulcos defessus arator
ad iuga maerentis cogit frustrata iuuencos,        15
aut grauibus morbis et lenta corpora tabe
corripit exustis letalis flamma medullis
labentisque rapit populos, totasque per urbis
publica succensis peraguntur iusta sepulcris:
qualis Erechtheos pestis populata colonos        20
extulit antiquas per funera pacis Athenas,
alter in alterius labens cum fata ruebant.
nec locus artis erat medicae nec uota ualebant;
cesserat officium morbis, et funera deerant
mortibus et lacrimae; lassus defecerat ignis,        25
et coaceruatis ardebant corpora membris,
ac tanto quondam populo uix contigit heres.
talia significant lucentes saepe cometae:
funera cum facibus ueniunt terrisque minantur
ardentis sine fine rogos, cum mundus et ipsa        30
aegrotet natura nouum sortita sepulcrum.
quin et bella canunt ignes subitosque tumultus
et clandestinis surgentia fraudibus arma;
externas modo per gentis, ut foedere rupto
cum fera ductorem rapuit Germania Varum        35
infecitque trium legionum sanguine campos,
arserunt toto passim minitantia mundo
lumina, et ipsa tulit bellum natura per ignis
opposuitque suas uiris finemque minata est.
ne mirere grauis rerumque hominumque ruinas,        40
saepe domi culpa est, nescimus credere caelo.
ciuilis etiam motus cognataque bella
significant. nec plura alias incendia mundus
sustinuit, quam cum ducibus iurata cruentis
arma Philippeos implerunt agmine campos,        45
uixque etiam sicca miles Romanus harena
ossa uirum lacerosque prius superastitit artus,
imperiumque suis conflixit uiribus ipsum,
perque patris pater Augustus uestigia uicit.
necdum finis erat: restabant Actia bella        50
dotali commissa acie, repetitaque rerum
alea, et in ponto quaesitus rector Olympi,
femineum sortita iugum cum Roma pependit,
atque ipsa Isiaco certarunt fulmina sistro.
restabant profugo seruilia milite bella,        55
cum patrios armis imitatus filius hostis
aequora Pompeius cepit defensa parenti.
sed satis hoc fatis fuerit. iam bella quiescant,
atque adamanteis Discordia uincta catenis
aeternos habeat frenos in carcere clausa.        60
sit pater inuictus patriae, sit Roma sub illo:
cumque deum caelo dederit, non quaerat in orbe.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors