Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Epicedion Drusi
 
Anonymous (9 B.C.)
 
 
SVPPRIME iam lacrimas: non est reuocabilis istis,
  quem semel umbrifera nauita lintre tulit.
Hectora tot fratres, tot defleuere sorores
  et pater et coniux Astyanaxque puer
et longaeua parens: nec et ille redemptus ab igne:        5
  nulla super Stygias umbra renauit aquas.
contigit hoc etiam Thetidi: populator Achilles
  Iliaca ambustis ossibus arua premit.
illi caeruleum Panope matertera crinem
  soluit et immensas fletibus auxit aquas,        10
consortesque deae centum longaeuaque magni
  Oceani coniux Oceanusque pater,
et Thetis ante omnis: sed nec Thetis ipsa neque omnes
  mutarunt auidi tristia iura dei.
prisca quid huc repeto? Marcellum Octauia fleuit        15
  et fleuit populo Caesar utrumque palam.
sed rigidum ius est et ineuitabile mortis,
  stant rata non ulla fila renenda manu.
ipse tibi emissus nebulosi litore Auerni,
  si liceat, forti uerba tot ore sonet:        20
‘quid numeras annos? uixi maturior annis:
  acta senem faciunt: haec numeranda tibi,
his aeuum fuit implendum, non segnibus annis:
  hostibus eueniat longa senecta meis.
hoc ataui monuere mei proauique Nerones        25
  (fregerunt ambo Punica bella duces):
hoc domus ista docet per te mea Caesaris alti:
  exitus hic, mater, debuit esse meus.
nec meritis (quamquam ipsa iuuant magis) afuit illis,
  mater, honos: titulis nomina plena uides.        30
consul et ignoti uictor Germanicus orbis,
  quoi fuerit mortis publica causa, legor.
cingor Apollinea uictricia tempora lauro
  et sensi exsequias funeris ipse mei,
decursusque uirum notos mihi donaque regum        35
  captaque per titulos oppida lecta suos,
et quo me officio portauerit illa iuuentus,
  quae fuit ante meum tam generosa torum.
denique laudari sacrato Caesaris ore
  emerui, lacrimas elicuique deo.        40
et quoiquam miserandus ero? iam comprime fletus.
  hoc ego, qui flendi sum tibi causa, rogo.’
haec sentit Drusus, si quid modo sentit in umbra,
  nec tu de tanto crede minora uiro.
est tibi (sitque precor) multorum filius instar,        45
  parsque tui partus it tibi salua prior;
est coniux, tutela hominum, quo sospite uestram,
  Liuia, funestam dedecet esse domum.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors