| |
i TE, Messalla, canam, quamquam tua cognita uirtus | |
| terret: ut infirmae nequeant subsistere uires, | |
| incipiam tamen, ac meritas si carmina laudes | |
| deficiant, humilis tantis sim conditor actis. | |
| nec tua praeter te chartis intexere quisquam | 5 |
| facta queat, dictis ut non maiora supersint. | |
| est nobis uoluisse satis; nec munera parua | |
| respueris. etiam Phoebo gratissima dona | |
| Cres tulit, et cunctis Baccho iucundior hospes | |
| Icarus, ut puro testantur sidera caelo | 10 |
| Erigoneque Canisque, neget ne longior aetas. | |
| quin etiam Alcides, deus ascensurus Olympum, | |
| laeta Molorcheis posuit uestigia tectis, | |
| paruaque caelestis placauit mica, nec illis | |
| semper inaurato taurus cadit hostia cornu. | 15 |
| hic quoque sit gratus paruus labor, ut tibi possim | |
| inde alios aliosque memor componere uersus. | |
| alter dicat opus magni mirabile mundi, | |
| qualis in immenso desederit aere tellus, | |
| qualis et in curuum pontus confluxerit orbem, | 20 |
| et uagus, e terris qua surgere nititur, aer, | |
| huic et contextus passim fluat igneus aether, | |
| pendentique super claudantur ut omnia caelo: | |
| at quodcumque meae poterunt audere camenae, | |
| seu tibi par poterunt seu, quod spes abnuit, ultra | 25 |
| siue minus (certeque canent minus), omne uouemus | |
| hoc tibi, nec tanto careat mihi nomine charta. | |
| nam quamquam antiquae gentis superant tibi laudes, | |
| non tua maiorum contenta est gloria fama, | |
| nec quaeris quid quaque index sub imagine dicat, | 30 |
| sed generis priscos contendis uincere honroes, | |
| quam tibi maiores maius decus ipse futuris: | |
| at tua non titulus capiet sub nomine facta, | |
| aeterno sed erunt tibi magna uolumina uersu, | |
| conuenientque tuas cupidi componere laudes | 35 |
| undique quique canent uincto pede quique soluto. | |
| quis potior, certamen erit: sim uictor in illis, | |
| ut nostrum tantis inscribam nomen in actis. | |
| nam quis te maiora gerit castrisue foroue? | |
| nec tamen hic aut hic tibi laus maiorue minorue, | 40 |
| iusta pari premitur ueluti cum pondere libra, | |
| prona nec hac plus parte sedet nec surgit ab illa, | |
| qualis, inaequatum si quando onus urget utrimque, | |
| alterno instabilis nutat depressior orbe. | |
| nam seu diuersi fremat inconstantia uulgi, | 45 |
| non alius sedare queat: seu iudicis ira | |
| sit placanda, tuis poterit mitescere uerbis. | |
| non Pylos aut Ithace tantos genuisse feruntur | |
| Nestora uel paruae magnum decus urbis Vlixen, | |
| uixerit ille senex quamuis, dum terna per orbem | 50 |
| saecula fertilibus Titan decurreret horis, | |
| ille per ignotas audax errauerit urbes, | |
| qua maris extremis tellus includitur undis. | |
| nam Ciconumque manus aduersis reppulit armis, | |
| nec ualuit lotos coeptos auertere cursus, | 55 |
| cessit et Aetnaeae Neptunius incola rupis | |
| uicta Maroneo foedatus lumina baccho: | |
| uexit et Aelios placidum per Nerea uentos: | |
| incultos adiit Laestrygonas Antiphatenque, | |
| nobilis Artacie gelida quos inrigat unda: | 60 |
| solum nec doctae uerterunt pocula Circes, | |
| quamuis illa foret Solis genus, apta uel herbis | |
| aptaque uel cantu ueteres mutare figuras: | |
| Cimmerion etiam obscuras accessit ad arces, | |
| quis numquam candente dies apparuit ortu, | 65 |
| seu supra terras Phoebus seu curreret infra: | |
| uidit ut inferno Plutonis subdita regno | |
| magna deum proles leuibus ius diceret umbris, | |
| praeteriitque cita Sirenum litora puppi. | |
| illum inter geminae nantem confinia mortis | 70 |
| nec Scyllae saeuo conterruit impetus ore, | |
| cum canibus rabidas inter fera serperet undas, | |
| nec uiolenta suo consumpsit more Charybdis, | |
| uel si sublimis flctu consurgeret imo, | |
| uel si interrupto nudaret gurgite pontum. | 75 |
| non uiolata uagi sileantur pascua Solis, | |
| non amor et fecunda Atlantidos arua Calypsus, | |
| finis et erroris miseri Phaeacia tellus. | |
| atque haec seu nostras inter sunt cognita terras, | |
| fabula siue nouum dedit his erroribus orbem, | 80 |
| sit labor illius, tua dum facundia, maior. | |
| |
ii PAVCA mihi, niueo sed non incognita Phoebo, | |
| pauca mihi doctae dicite Pegasides. | |
| uictor adest, magni magnum decus ecce triumphi, | |
| uictor, qua terrae quaque patent maria, | 85 |
| horrida barbaricae portans insignia pugnae, | |
| magnus ut Oenides utque superbus Eryx, | |
| nec minus idcirco uestros expromere cantus | |
| maximus et sanctos dignus inire choros. | |
| hoc itaque insuetis iactor magis, optime, curis, | 90 |
| quid de te possim scribere quidue tibi. | |
| namque (fatebor enim) quae maxima deterrendi | |
| debuit, hortandi maxima causa fuit. | |
| pauca tua in nostras uenerunt carmina chartas, | |
| carmina cum lingua, tum sale Cecropio, | 95 |
| carmina quae Scherium, saeclis accepta futuris, | |
| carmina, quae Pylium uincere digna senem. | |
| molliter hic uiridi patulae sub tegmine quercus | |
| Moeris pastores et Meliboeus erant, | |
| dulcia iactantes alterno carmina uersu, | 100 |
| qualia Trinacriae doctus amat iuuenis. | |
| certatim ornabant omnes heroida diui, | |
| certatim diuae munere quoque suo. | |
| felicem ante alias o te scriptore puellam: | |
| altera non fama dixerit esse prior: | 105 |
| non illa, Hesperidum ni munere capta fuisset, | |
| quae uolucrem cursu uicerat Hippomenen; | |
| candida cycneo non edita Tyndaris ouo; | |
| non supero fulgens Cassiopea polo; | |
| non defensa diu multum certamine equorum, | 110 |
| obstabant grauidae quod sibi quaeque manus, | |
| saepe animam generi pro qua pater impius hausit, | |
| saepe rubro similis sanguine fluxit humus; | |
| regia non Semele, non Inachis Acrisione, | |
| immitti expertae fulmine et imbre Iouem; | 115 |
| non cuius propter raptum liquere penatis | |
| Tarquinii patrios, filius atque pater, | |
| illo quo primum dominatus Roma superbos | |
| mutauit placidis tempore consulibus, | |
| multa neque immeritis donat quae praemia alumnis, | 120 |
| praemia Messalis maxima Poplicolis. | |
| nam quid ego immensi memorem studia ista laboris, | |
| horrida quid durae tempora militiae? | |
| castra foro, te castra Vrbi praeponere, castra | |
| tam procul hoc gnato, tam procul hac patria; | 125 |
| immoderata pati iam frigora iamque calores, | |
| sternere uel dura posse super silice; | |
| saepe trucem aduerso perlabi sidere pontum, | |
| saepe mare audendo uincere, saepe hiemem, | |
| saepe etiam densos immittere corpus in hostis, | 130 |
| communem belli nec meminisse deum; | |
| nunc celeris Afros, periurae milia gentis, | |
| aurea nunc rapidi flumina adire Tagi, | |
| nunc aliam ex alia bellando quaerere gentem, | |
| uincere et Oceani finibus ulterius | 135 |
| non nostrum est tantas, non, inquam, attingere laudes, | |
| quin ausim hoc etiam dicere, uix hominum est: | |
| ipsa haec, ipsa ferent rerum monumenta per orbem, | |
| ipsa sibi egregium facta decus parient. | |
| nos ea quae tecum finxerunt carmina diui, | 140 |
| Cynthius et Musae, Bacchus et Aglaie, | |
| si laudem aspirare humilis, si adire Cyrenas, | |
| si patrio Graios carmine adire sales | |
| possumus, optatis plus iam procedimus ipsis. | |
| hoc satis est: pingui nil mihi cum populo. | 145 |
| |