Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
From a Sickbed
 
Lygdamus (43–2? B.C.)
 
 
VOS tenet, Etruscis manat quae fontibus unda,
  unda sub aestiuum non adeunda Canem,
nunc autem sacris Baiarum proxima lymphis,
  cum se purpureo uere remittit humus.
at mihi Persephone nigram denuntiat horam:        5
  immerito iuueni parce nocere, dea.
non ego temptaui nulli temeranda uirorum
  audax laudandae sacra docere deae,
nec mea mortiferis infecit pocula sucis
  dextera nec cuiquam trita uenena dedit,        10
nec nos sacrilegos templis admouimus ignis,
  nec cor sollicitant facta nefanda meum,
nec nos insanae meditantes iurgia mentis
  impia in aduersos soluimus ora deos;
et nondum cani nigros laesere capillos,        15
  nec uenit tardo curua senecta pede:
natalem primo nostrum uidere parentes,
  cum cecidit fato consul uterque pari.
quid fraudare iuuat uitem crescentibus uuis
  et modo nata mala uellere poma manu?        20
parcite, pallentis undas quicumque tenetis
  duraque sortiti tertia regna dei.
Elysios olim liceat cognoscere campos
  Lethaeamque ratem Cimmeriosque lacus,
cum mea rugosa pallebunt ora senecta        25
  et referam pueris tempora prisca senex.
atque utinam uano nequiquam terrear aestu!
  languent ter quinos sed mea membra dies.
at uobis Tuscae celebrantur numina lymphae
  et facilis lenta pellitur unda manu.        30
uiuite felices, memores et uiuite nostri,
  siue erimus seu nos fata fuisse uelint
interea nigras pecudes promittite Diti
  et niuei lactis pocula mixta mero.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors