| |
| DI meliora ferant, nec sint mihi somnia uera, | |
| quae tulit hesterna pessima nocte quies. | |
| ite procul, uani, falsumque auertite uisum: | |
| desinite in nobis quaerere uelle fidem. | |
| diui uera monent, uenturae nuntia sortis | 5 |
| uera monent Tuscis exta probata uiris: | |
| somnia fallaci ludunt temeraria nocte | |
| et pauidas mentes falsa timere iubent: | |
| et natum in curas hominum genus omnia noctis | |
| farre pio placant et saliente sale? | 10 |
| et tamen, utcumque est, siue illi uera moneri | |
| mendaci somno credere siue solent, | |
| efficiat uanos noctis Lucina timores | |
| et frustra immeritum pertimuisse uelit, | |
| si mea nec turpi mens est obnoxia facto | 15 |
| nec laesit magnos impia lingua deos. | |
| iam Nox aetherium nigris emensa quadrigis | |
| mundum caeruleo lauerat amne rotas, | |
| nec me sopierat menti deus utilis aegrae: | |
| Somnus sollicitas deficit ante domos. | 20 |
| tandem, cum summo Phoebus prospexit ab ortu, | |
| pressit languentis lumina sera quies. | |
| hic iuuenis casta redimitus tempora lauro | |
| est uisus nostra ponere sede pedem. | |
| non illo quicquam formosius ulla priorum | 25 |
| aetas, heroum nec uidet ulla domus. | |
| intonsi crines longa ceruice fluebant, | |
| stillabat Syrio myrtea rore coma. | |
| candor erat qualem praefert Latonia Luna, | |
| et color in niueo corpore purpureus, | 30 |
| ut iuueni primum uirgo deducta marito | |
| inficitur teneras ore rubente genas, | |
| ut cum contexunt amarantis alba puellae | |
| lilia, ut autumno candida mala rubent. | |
| ima uidebatur talis inludere palla: | 35 |
| namque haec in nitido corpore uestis erat. | |
| artis opus rarae, fulgens testudine et auro | |
| pendebat laeua garrula parte lyra. | |
| hanc primum ueniens plectro modulatus eburno | |
| felicis cantus ore sonante dedit: | 40 |
| sed postquam fuerant digiti cum uoce locuti, | |
| edidit haec dulci tristia uerba modo: | |
| salue, cura deum: casto nam rite poetae | |
| Phoebusque et Bacchus Pieridesque fauent: | |
| sed proles Semelae Bacchus doctaeque sorores | 45 |
| dicere non norunt quid ferat hora sequens: | |
| at mihi fatorum leges aeuique futuri | |
| euentura pater posse uidere dedit. | |
| quare ego quae dico non fallax accipe uates | |
| quodque deus uero Cynthius ore feram. | 50 |
| tantum cara tibi quantum nec filia matri, | |
| quantum nec cupido bella puella uiro, | |
| pro qua sollicitas caelestia numina uotis, | |
| quae tibi securos non sinit ire dies | |
| et, cum te fusco Somnus uelauit amictu, | 55 |
| uanum nocturnis fallit imaginibus, | |
| carminibus celebrata tuis formosa Neaera | |
| alterius mauult esse puella uiri, | |
| diuersasque suas agitat mens impia curas, | |
| nec gaudet casta nupta Neaera domo. | 60 |
| a crudele genus nec fidum femina nomen! | |
| a pereat, didicit fallere si qua uirum. | |
| sed flecti poterit: mens est mutabilis illis: | |
| tu modo cum multa bracchia tende prece. | |
| saeuus Amor docuit ualidos temptare labores, | 65 |
| saeuus Amor docuit uerbera posse pati. | |
| me quondam Admeti niueas pauisse iuuencas | |
| non est in uanum fabula ficta iocum: | |
| tunc ego nec cithara poteram gaudere sonora | |
| nec similis chordis reddere uoce sonos; | 70 |
| sed perlucenti cantum meditabar auena | |
| ille ego Latonae filius atque Iouis. | |
| nescis quid sit amor, iuuenis, si ferre recusas | |
| immitem dominam coniugiumque ferum. | |
| ergo ne dubita blandas adhibere querelas: | 75 |
| uincuntur molli pectora dura prece. | |
| quod si uera canunt sacris oracula templis. | |
| haec illi nostro nomine dicta refer: | |
| hoc tibi coniugium promittit Delius ipse; | |
| felix hoc alium desine uelle uirum. | 80 |
| dixit, et ignauus defluxit corpore somnus. | |
| a ego ne possim tanta uidere mala. | |
| nec tibi crediderim uotis contraria uota | |
| nec tantum crimen pectore inesse tuo. | |
| nam te nec uasti genuerunt aequora ponti. | 85 |
| nec flammam uoluens ore Chimaera fero, | |
| nec canis anguinea redimitus terga caterua, | |
| cui tres sunt linguae tergeminumque caput, | |
| Scyllaque uirgineam canibus succincta figuram, | |
| nec te conceptam saeua leaena tulit, | 90 |
| barbara nec Scythiae tellus horrendaue Syrtis; | |
| sed culta et duris non habitanda domus | |
| et longe ante alias omnes mitissima mater | |
| isque pater quo non alter amabilior. | |
| haec deus in melius crudelia somnia uertat | 95 |
| et iubeat tepidos inrita ferre Notos. | |
| |