| |
| QVANDOCVMQVE igitur nostros mors claudet ocellos, | |
| accipe quae serues funeris acta mei. | |
| nec mea tunc longa spatietur imagine pompa, | |
| nec tuba sit fati uana querela mei; | |
| nec mihi tunc fulcro sternatur lectus eburno, | 5 |
| nec sit in Attalico mors mea nixa toro. | |
| desit odoriferis ordo mihi lancibus, adsint | |
| plebei paruae funeris exsequiae. | |
| sat mea sit magno, si tres sint pompa libelli, | |
| quos ego Persephonae maxima dona feram. | 10 |
| tu uero nudum pectus lacerata sequeris, | |
| nec fueris nomen lassa uocare meum, | |
| osculaque in gelidis pones suprema labellis, | |
| cum dabitur Syrio munere plenus onyx. | |
| deinde, ubi suppositus cinerem me fecerit ardor, | 15 |
| accipiat manis paruula testa meos, | |
| et sit in exiguo laurus super addita busto, | |
| quae tegat exstincti funeris umbra locum, | |
| et duo sint uersus: QVI NVNC IACET HORRIDA PVLVIS, | |
| VNIVS HIC QVONDAM SERVVS AMORIS ERAT. | 20 |
| nec minus haec nostri notescet fama sepulcri | |
| funere quam Phthii busta cruenta uiri. | |
| tu quoque si quando uenies ad fata, memento, | |
| hoc iter ad lapides cana ueni memores. | |
| interea caue sis nos aspernata sepultos: | 25 |
| non nihil ad uerum conscia terra sapit. | |
| atque utinam primis animam me ponere cunis | |
| iussisset quaeuis de tribus una soror! | |
| nam quo tam dubiae seruetur spiritus horae? | |
| Nestoris est uisus post tria saecla cinis: | 30 |
| qui si longa suae minuisset fata senectae | |
| saucius Iliacis miles in aggeribus, | |
| non ante Antilochi uidisset corpus humari | |
| diceret aut O mors, cur mihi sera uenis? | |
| tu tamen amisso non numquam flebis amico: | 35 |
| fas est praeteritos semper amare uiros. | |
| testis cui niueum quondam percussit Adonem | |
| uenantem Idalio uertice durus aper. | |
| illis fama ipsum iacuisse paludibus; illuc | |
| diceris effusa tu, Venus, isse coma. | 40 |
| sed frustra mutos reuocabis, Cynthia, manis: | |
| nam mea quid poterunt ossa minuta loqui? | |
| |