| |
| CLAVSVS ab umbroso qua tundit pontus Auerno | |
| umida Baiarum stagna tepentis aquae, | |
| qua iacet et Troiae tubicen Misenus harena, | |
| et sonat Herculeo structa labore uia; | |
| hic, ubi, mortalis dextra cum quaereret urbes, | 5 |
| cymbala Thebano concrepuere deo: | |
| at nunc inuisae magno cum crimine Baiae, | |
| quis deus in uestra constitit hostis aqua? | |
| hic pressus Stygias uoltum demisit in undas, | |
| errat et in uestro spiritus ille lacu. | 10 |
| quid genus aut uirtus aut optima profuit illi | |
| mater, et amplexum Caesaris esse focos? | |
| aut modo tam pleno fluitantia uela theatro, | |
| et per maternas omnia festa domus? | |
| occidit, et misero steterat uicesimus annus: | 15 |
| tot bona tam paruo clausit in orbe dies. | |
| i nunc, tolle animos et tecum finge triumphos, | |
| stantiaque in plausum tota theatra iuuent, | |
| Attalicas supera uestis; laquearia magnis | |
| gemmea sint lugdis: ignibus ista dabis. | 20 |
| sed tamen huc omnes, huc primus et ultimus ordo: | |
| est mala, sed cunctis ista terenda uia est. | |
| exoranda canis tria sunt latrantia colla, | |
| scandenda est torui publica cumba senis. | |
| ille licet ferro cautus se condat et aere, | 25 |
| mors tamen inclusum protrahit inde caput. | |
| Nirea non facies, non uis exemit Achillem, | |
| Croesum aut Pactoli quas parit umor, opes. | |
| at tibi, nauta, pias hominum qui traicis umbras, | |
| hoc animae portent corpus inane suae: | 30 |
| qua Siculae uictor telluris Claudius et qua | |
| Caesar, ab humana cessit in astra uia. | |
| |