| |
| SVNT aliquid Manes: letum non omnia finit, | |
| luridaque euictos effugit umbra rogos. | |
| Cynthia namque meo uisa est incumbere fulcro, | |
| murmur ad extremae nuper humata uiae, | |
| cum mihi somnus ab exsequiis penderet amoris, | 5 |
| et quererer lecti frigida regna mei. | |
| eosdem habuit secum quibus est elata capillis, | |
| eosdem oculos: lateri uestis adusta fuit, | |
| et solitum digito beryllon adederat ignis, | |
| summaque Lethaeus triuerat ora liquor. | 10 |
| spirantisque animos et uocem misit: at illi | |
| pollicibus fragiles increpuere manus: | |
| Perfide nec cuiquam melior sperande puellae, | |
| in te iam uiris somnus habere potest? | |
| iamne tibi exciderant uigilacis furta Suburae | 15 |
| et mea nocturnis trita fenestra dolis? | |
| per quam demisso quotiens tibi fune pependi, | |
| alterna ueniens in tua colla manu! | |
| saepe Venus triuio commissa est, pectore mixto | |
| fecerunt tepidas pallia nostra uias. | 20 |
| foederis heu taciti, cuius fallacia uerba | |
| non audituri diripuere Noti. | |
| at mihi non oculos quisquam inclamauit euntis: | |
| unum impetrassem te reuocante diem: | |
| nec crepuit fissa me propter harundine custos, | 25 |
| laesit et obiectum tegula curta caput. | |
| denique quis nostro curuum te funere uidit. | |
| atram quis lacrimis incaluisse togam? | |
| si piguit portas ultra procedere, at illuc | |
| iussisses lectum lentius ire meum. | 30 |
| cur uentos non ipse rogis, ingrate, petisti? | |
| cur nardo flammae non oluere meae? | |
| hoc etiam graue erat, nulla mercede hyacinthos | |
| inicere et fracto busta piare cado. | |
| Lygdamus uratur, candescat lammina uernae: | 35 |
| sensi ego, cum insidiis pallida uina bibi. | |
| aut Nomas arcanas tollat uersuta saliuas: | |
| dicet damnatas ignea testa manus. | |
| quae modo per uilis inspecta est publica noctes, | |
| haec nunc aurata cyclade signat humum, | 40 |
| et grauiora rependit iniquis pensa quasillis, | |
| garrula de facie si qua locuta mea est; | |
| nostraque quod Petale tulit ad monumenta coronas, | |
| codicis immundi uincula sentit anus; | |
| caeditur et Lalage tortis suspensa capillis, | 45 |
| per nomen quoniam est ausa rogare meum. | |
| te patiente meae conflauit imaginis aurum, | |
| ardente e nostro dotem habitura rogo. | |
| non tamen insector, quamuis mereare, Properti: | |
| longa mea in libris regna fuere tuis. | 50 |
| iuro ego fatorum nulli reuolubile carmen, | |
| tergeminusque canis sic mihi molle sonet, | |
| me seruasse fidem. si fallo, uipera nostris | |
| sibilet in tumulis et super ossa cubet. | |
| nam gemina est sedes turpem sortita per amnem, | 55 |
| turbaque diuersa remigat omnis aqua. | |
| una Clytaemestrae stuprum uehit, altera Cressae | |
| portat mentitae lignea monstra bouis. | |
| ecce coronato pars altera rapta phaselo, | |
| mulcet ubi Elysias aura beata rosas, | 60 |
| qua numerosa fides, quaque aera rotunda Cybelles | |
| mitratisque sonant Lydia plectra choris. | |
| Andromedeque et Hypermestre sine fraude maritae | |
| narrant historiae pectora nota suae: | |
| haec sua matcrnis queritur liuere catenis | 65 |
| bracchia nec meritas frigida saxa manus; | |
| narrat Hypermestre magnum ausas esse sorores, | |
| in scelus hoc animum non ualuisse suum. | |
| sic mortis lacrimis uitae sanamus amores: | |
| celo ego perfidiae crimina multa tuae. | 70 |
| sed tibi nunc mandata damus, si forte moueris | |
| si te non totum Chloridos herba tenet: | |
| nutrix in tremulis ne quid desideret annis | |
| Parthenie: potuit, nec tibi auara fuit. | |
| deliciaeque meae Latris, cui nomen ab usu est, | 75 |
| ne speculum dominae porrigat illa nouae. | |
| et quoscumque meo fecisti nomine uersus, | |
| ure mihi: laudes desine habere meas. | |
| pelle hederam tumulo, mihi quae pugnante corymbo | |
| molli contortis alligat ossa comis. | 80 |
| ramosis Anio qua pomifer incubat aruis, | |
| et numquam Herculeo numine pallet ebur, | |
| hic carmen media dignum me scribe columna, | |
| sed breue, quod currens uector ab urbe legat: | |
| HIC TIBVRTINA IACET AVREA CYNTHIA TERRA: | 85 |
| ACCESSIT RIPAE LAVS, ANIENE, TVAE. | |
| nec tu sperne piis uenientia somnia portis: | |
| cum pia uenerunt somnia, pondus habent. | |
| nocte uagae ferimur, nox clausas liberat umbras, | |
| errat et abiecta Cerberus ipse sera. | 90 |
| luce iubent leges Lethaea ad stagna reuerti: | |
| nos uehimur, uectum nauta recenset onus. | |
| nunc te possideant aliae: mox sola tenebo: | |
| mecum eris et mixtis ossibus ossa teram. | |
| haec postquam querula mecum sub lite peregit, | 95 |
| inter complexus excidit umbra meos. | |
| |