| |
| MAGNVM iter ad doctas proficisci cogor Athenas, | |
| ut me longa graui soluat amore uia. | |
| crescit enim assidue spectando cura puellae: | |
| ipse alimenta sibi maxima praebet amor. | |
| omnia sunt temptata mihi, quacumque fugari | 5 |
| possit: at ex omni me premit ipse deus. | |
| bis tamen aut semel admittit, cum saepe negauit; | |
| seu uenit, extremo dormit amicta toro. | |
| unum erit auxilium: mutatis Cynthia terris | |
| quantum oculis, animo tam procul ibit amor. | 10 |
| nunc agite, o socii, propellite in aequora nauem, | |
| remorumque pares ducite sorte uices, | |
| iungiteque extremo felicia lintea malo: | |
| iam liquidum nautis aura secundat iter. | |
| Romanae turres et uos ualeatis, amici, | 15 |
| tuque mihi qualiscumque, puella, uale! | |
| ergo ego nunc rudis Hadriaci uehar aequoris hospes, | |
| cogar et undisonos nunc prece adire deos. | |
| deinde per Ionium uectus cum fessa Lechaeo | |
| sedarit placida uela phaselus aqua, | 20 |
| quod superest, sufferre, pedes, properate laborem, | |
| Isthmos qua terris arcet utrumque mare. | |
| inde ubi Piraei capient me litora portus, | |
| scandam ego Theseae bracchia longa uiae. | |
| illic aut stadiis animum emendare Platonis | 25 |
| incipiam aut hortis, docte Epicure, tuis; | |
| persequar aut studio linguae Demosthenis artem, | |
| librorumque tuos, docte Menandre, sales; | |
| aut certe tabulae capient mea lumina pictae, | |
| siue ebore exactae, seu magis aere, manus. | 30 |
| aut spatia annorum aut longa interualla profundi | |
| lenierint tacito uulnera nostra sinu: | |
| seu moriar, fato, non turpi fractus amore; | |
| atque erit illa mihi mortis honesta dies. | |
| |