Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Sextus Propertius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
To Cynthia on her Kindness to his Rival
 
Sextus Propertius (c.50 B.C.–c.16 B.C.)
 
 
ISTE quod est, ego saepe fui: sed fors et in hora
  hoc ipso electo carior alter erit.
Penelope poterat bis denos salua per annos
  uiuere, tam multis femina digna procis;
coniugium falsa poterat differre Minerua,        5
  nocturno soluens texta diurna dolo;
uisura et quamuis numquam speraret Vlixen,
  illum exspectando facta remansit anus.
nec non exanimem amplectens Briseis Achillen
  candida uesana uerberat ora manu;        10
et dominum lauit maerens captiua cruentum,
  appositum flauis in Simoente uadis,
foedauitque comas, et tanti corpus Achilli
  maximaque in parua sustulit ossa manu;
cui tum nec Peleus aderat nec caerula mater,        15
  Scyria nec uiduo Deidamia toro.
tunc igitur ueris gaudebat Graecia natis,
  otia tunc felix inter et arma pudor.
at tu non una potuisti nocte uacare,
  impia, non unum sola manere diem!        20
quin etiam multo duxistis pocula risu:
  forsitan et de me uerba fuere mala.
hic etiam petitur, qui te prius ante reliquit:
  di faciant, isto capta fruare uiro!
haec mihi uota tuam propter suscepta salutem,        25
  cum capite Stygiae iam poterentur aquae?
cum lectum flentes circum staremus amici,
  hic ubi tum, pro di, perfida, quisue fuit?
quid si longinquos retinerer miles ad Indos,
  aut mea si staret nauis in Oceano?        30
sed uobis facile est uerba et componere fraudes:
  hoc unum didicit femina semper opus.
non sic incerto mutantur flamine Syrtes,
  nec folia hiberno tam tremefacta Noto,
quam cito feminea non constat foedus in ira,        35
  siue ea causa grauis siue ea causa leuis.
nunc, quoniam ista tibi placuit sententia, cedam:
  tela, precor, pueri, promite acuta magis,
figite certantes atque hanc mihi soluite uitam!
  sanguis erit uobis maxima palma meus.        40
sidera sunt testes et matutina pruina
  et furtim misero ianua aperta mihi,
te nihil in uita nobis acceptius umquam:
  nunc quoque erit, quamuis sis inimica, nihil.
nec domina ulla meo ponet uestigia lecto:        45
  solus ero, quoniam non licet esse tuum.
atque utinam, si forte pios eduximus annos,
  ille uir in medio fiat amore lapis!
non ob regna magis diris cecidere sub armis
  Thebani media non sine matre duces,        50
quam, mihi si media liceat pugnare puella,
  mortem ego non fugiam morte subire tua.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors