Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Quintus Ennius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Character of a Friend of Servilius
 
Quintus Ennius (239–169? B.C.)
 
 
HAECCE 1 locutus uocat, quocum bene saepe libenter
mensam sermonesque suos rerumque suarum
omne iter impertit magnam cum lassus diei
partem fuisset de summis rebus regundis
consilio indu foro lato sanctoque senatu,        5
cui res audacter magnas paruasque iocumque
eloqueretur et incaute malaque et bona dictu
euomeret si qui uellet tutoque locaret,
quocum multa uolup sibi fecit clamque palamque,
ingenium cui nulla malum sententia suaset        10
ut faceret facinus leuis aut malus, doctus, fidelis,
suauis homo, facundus, suo contentus, beatus,
scitus, secunda loquens in tempore, commodus, uerbum
paucum, multa tenens antiqua, sepulta uetustas
quae facit; et mores ueteresque nouousque tenentem,        15
multorum ueterum leges diuumque hominumque,
prudentem, qui dicta loquiue tacereue posset,
hunc inter pugnas conpellat Seruilius sic.
 
Note 1. Said to be intended by the poet for a portrait of himself. [back]
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors