Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Sextus Propertius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Cynthia’s Birthday
 
Sextus Propertius (c.50 B.C.–c.16 B.C.)
 
 
MIRABAR quidnam misissent mane Camenae,
  ante meum stantes sole rubente torum.
natalis nostrae signum misere puellae
  et manibus faustos ter crepuere sonos.
transeat hic sine nube dies, stent aere uenti,        5
  ponat et in sicco molliter unda minas.
aspiciam nullos hodierna luce dolentis:
  et Niobae lacrimas supprimat ipse lapis:
alcyonum positis requiescant ora querelis,
  increpet absumptum nec sua mater Ityn.        10
tuque, o cara mihi, felicibus edita pennis,
  surge et praesentis iusta precare deos.
ac primum pura somnum tibi discute lympha,
  et nitidas presso pollice finge comas:
dein qua primum oculos cepisti ueste Properti        15
  indue, nec uacuum flore relinque caput;
et pete, qua polles, ut sit tibi forma perennis,
  inque meum semper stent tua regna caput.
inde coronatas ubi ture piaueris aras,
  luxerit et tota flamma secunda domo,        20
sit mensae ratio, noxque inter pocula currat,
  et crocino naris murrea pungat onyx.
tibia nocturnis succumbat rauca choreis,
  et sint nequitiae libera uerba tuae,
dulciaque ingratos adimant conuicia somnos,        25
  publica uicinae perstrepat aura uiae:
sit sors et nobis talorum interprete iactu,
  quem grauius pennis uerberet ille puer.
cum fuerit multis exacta trientibus hora,
  noctis et instituet sacra ministra Venus,        30
annua soluamus thalamo sollemnia nostro,
  natalisque tui sic peragamus iter.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors