Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Sextus Propertius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
To the same: Poets of Epic and Poets of Love
 
Sextus Propertius (c.50 B.C.–c.16 B.C.)
 
 
DVM tibi Cadmeae dicuntur, Pontice, Thebae
  armaque fraternae tristia militiae,
atque, ita sim felix, primo contendis Homero
  (sint modo fata tuis mollia carminibus),
nos, ut consuemus, nostros agitamus amores,        5
  atque aliquid duram quaerimus in dominam;
nec tantum ingenio quantum seruire dolori
  cogor et aetatis tempora dura queri.
hic mihi conteritur uitae modus, haec mea fama est,
  hinc cupio nomen carminis ire mei.        10
me laudent doctae solum placuisse puellae,
  Pontice, et iniustas saepe tulisse minas;
me legat assidue post haec neglectus amator,
  et prosint illi cognita nostra mala.
te quoque si certo puer hic concusserit arcu,        15
  quam nolis nostros te uiolasse deos!
longe castra tibi, longe miser agmina septem
  flebis in aeterno surda iacere situ;
et frustra cupies mollem componere uersum,
  nec tibi subiciet carmina serus Amor.        20
tum me non humilem mirabere saepe poetam,
  tunc ego Romanis praeferar ingeniis;
nec poterunt iuuenes nostro reticere sepulcro
  ‘Ardoris nostri magne poeta, iaces.’
tu caue nostra tuo contemnas carmina fastu:        25
  saepe uenit magno faenore tardus Amor.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors