Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Sextus Propertius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
His Place in Poetry
 
Sextus Propertius (c.50 B.C.–c.16 B.C.)
 
 
CALLIMACHI Manes et Coi sacra Philetae,
  in uestrum quaeso me sinite ire nemus.
primus ego ingredior puro de fonte sacerdos
  Itala per Graios orgia ferre choros.
dicite, quo pariter carmen tenuastis in antro?        5
  quoue pede ingressi? quamue bibistis aquam?
a ualeat, Phoebum quicumque moratur in armis!
  exactus tenui pumice uersus eat,—
quo me Fama leuat terra sublimis, et a me
  nata coronatis Musa triumphat equis,        10
et mecum in curru parui uectantur Amores,
  scriptorumque meas turba secuta rotas.
quid frustra missis in me certatis habenis?
  non datur ad Musas currere lata uia.
multi, Roma, tuas laudes annalibus addent,        15
  qui finem imperii Bactra futura canent.
sed, quod pace legas, opus hoc de monte Sororum
  detulit intacta pagina nostra uia.
mollia, Pegasides, date uestro serta poetae:
  non faciet capiti dura corona meo.        20
at mihi quod uiuo detraxerit inuida turba,
  post obitum duplici faenore reddet Honos;
omnia post obitum fingit maiora uetustas:
  maius ab exsequiis nomen in ora uenit.
nam quis equo pulsas abiegno nosceret arces,        25
  fluminaque Haemonio comminus isse uiro,
Idaeum Simoenta, Iouis cum prole Scamandro,
  Hectora per campos ter maculasse rotas?
Deiphobumque Helenumque et Polydamanta et in armis
  qualemcumque Parin uix sua nosset humus.        30
exiguo sermone fores nunc, Ilion, et tu
  Troia bis Oetaei numine capta dei.
nec non ille tui casus memorator Homerus
  posteritate suum crescere sensit opus.
meque inter seros laudabit Roma nepotes:        35
  illum post cineres auguror ipse diem.
ne mea contempto lapis indicet ossa sepulcro
  prouisum est Lycio uota probante deo.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors