Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Tibullus Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
He appeals to Nemesis by the Memory of her dead Sister
 
Tibullus (c.55? B.C.–19 B.C.)
 
 
CASTRA Macer sequitur: tenero quid fiet Amori?
  sit comes et collo fortiter arma gerat?
et seu longa uirum terrae uia seu uaga ducent
  aequora, cum telis ad latus ire uolet?
ure, puer, quaeso, tua qui ferus otia liquit,        5
  atque iterum erronem sub tua signa uoca.
quod si militibus parces, erit hic quoque miles.
  ipse leuem galea qui sibi portet aquam.
castra peto, ualeatque Venus ualeantque puellae:
  et mihi sunt uires et mihi laeta tuba est.        10
magna loquor, sed magnifice mihi magna locuto
  excutiunt clausae fortia uerba fores.
iuraui quotiens rediturum ad limina numquam!
  cum bene iuraui, pes tamen ipse redit.
acer Amor, fractas utinam tua tela sagittas.        15
  si licet, exstinctas aspiciamque faces!
tu miserum torques, tu me mihi dira precari
  cogis et insana mente nefanda loqui,
iam mala finissem leto, sed credula uitam
  spes fouet et fore cras semper ait melius.        20
spes alit agricolas, spes sulcis credit aratis
  semina quae magno faenore reddat ager:
haec laqueo uolucres, haec captat harundine piscis,
  cum tenuis hamos abdidit ante cibus:
spes etiam ualida solatur compede uinctum:        25
  crura sonant ferro, sed canit inter opus:
spes facilem Nemesim spondet mihi, sed negat illa.
  ei mihi, ne uincas, dura puella, deam.
parce, per immatura tuae precor ossa sororis:
  sic bene sub tenera parua quiescat humo.        30
illa mihi sancta est, illius dona sepulcro
  et madefacta meis serta feram lacrimis,
illius ad tumulum fugiam supplexque sedebo
  et mea cum muto fata querar cinere.
non feret usque suum te propter flere clientem:        35
  illius uerbis, sis mihi lenta ueto:
ne tibi neglecti mittant mala somnia manes,
  maestaque sopitae stet soror ante torum,
qualis ab excelsa praeceps delapsa fenestra
  uenit ad infernos sanguinolenta lacus.        40
desino, ne dominae luctus renouentur acerbi:
  non ego sum tanti, ploret ut illa semel.
nec lacrimis oculos digna est foedare facetos:
  lena nocet nobis, ipsa puella bona est.
lena necat miserum Phryne furtimque tabellas        45
  occulto portans itque reditque sinu:
saepe, ego cum dominae dulcis a limine duro
  agnosco uoces, haec negat esse domi:
saepe, ubi nox mihi promissa est, languere puellam
  nuntiat aut aliquas extimuisse minas.        50
tunc morior curis, tunc mens mihi perdita fingit,
  quisue meam teneat, quot teneatue modis:
tunc tibi, lena, precor diras: satis anxia uiuas,
  mouerit e uotis pars quotacumque deos.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors