Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Tibullus Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
In Honour of Messalinus, elected Guardian of the Sibylline Oracles
 
Tibullus (c.55? B.C.–19 B.C.)
 
 
PHOEBE, faue: nouus ingrediturtuatempla sacerdos:
  huc, age, cum cithara carminibusque ueni.
nunc te uocalis impellere pollice chordas,
  nunc precor ad laudes flectere uerba nouas.
ipse triumphali deuinctus tempora lauro,        5
  dum cumulant aras, ad tua sacra ueni.
sed nitidus pulcerque ueni: nunc indue uestem
  sepositam, longas nunc bene pecte comas,
qualem te memorant Saturno rege fugato
  uictori laudes concinuisse Ioui.        10
tu procul euentura uides, tibi deditus augur
  scit bene quid fati prouida cantet auis;
tuque regis sortis, per te praesentit haruspex,
  lubrica signauit cum deus exta notis;
te duce Romanos numquam frustrata Sibylla,        15
  abdita quae senis fata canit pedibus.
Phoebe, sacrae Messalinum sine tangere chartas
  uatis, et ipse precor quid canat illa doce.
haec dedit Aeneae sortis, postquam ille parentem
  dicitur et raptos sustinuisse deos,        20
nec fore credebat Romam, cum maestus ab alto
  Ilion ardentis respiceretque Lares.
Romulus aeternae nondum formauerat urbis
  moenia, consorti non habitanda Remo;
sed tunc pascebant herbosa Palatia uaccae        25
  et stabant humiles in Iouis arce casae.
lacte madens illic suberat Pan ilicis umbrae
  et facta agresti lignea falce Pales,
pendebatque uagi pastoris in arbore uotum,
  garrula siluestri fistula sacra deo,        30
fistula cui semper decrescit harundinis ordo:
  nam calamus cera iungitur usque minor.
at qua Velabri regio patet, ire solebat
  exiguus pulsa per uada linter aqua.
illa saepe gregis diti placitura magistro        35
  ad iuuenem festa est uecta puella die,
cum qua fecundi redierunt munera ruris,
  caseus et niueae candidus agnus ouis.
‘Impiger Aenea, uolitanits frater Amoris,
  Troica qui profugis sacra uehis ratibus,        40
iam tibi Laurentis adsignat Iuppiter agros,
  iam uocat errantis hospita terra Lares.
illic sanctus eris cum te ueneranda Numici
  unda deum caelo miserit indigetem.
ecce super fessas uolitat Victoria puppis;        45
  tandem ad Troianos diua superba uenit.
ecce mihi lucent Rutulis incendia castris:
  iam tibi praedico, barbare Turne, necem.
ante oculos Laurens castrum murusque Lauini est
  Albaque ab Ascanio condita Longa duce.        50
te quoque iam uideo, Marti placitura sacerdos
  Ilia, Vestalis deseruisse focos,
concubitusque tuos furtim uittasque iacentis
  et cupidi ad ripas arma relicta dei.
carpite nunc, tauri, de septem montibus herbas        55
  dum licet: hic magnae iam locus urbis erit.
Roma, tuum nomen terris fatale regendis,
  qua sata de caelo prospicit arua Ceres,
quaque patent ortus et qua fluitantibus undis
  Solis anhelantis abluit amnis equos.        60
Troia quidem tunc se mirabitur et sibi dicet
  uos bene tam longa consuluisse uia.
uera cano: sic usque sacras innoxia laurus
  uescar, et aeternum sit mihi uirginitas.’
haec cecinit uates et te sibi, Phoebe, uocauit,        65
  iactauit fusas et caput ante comas.
quidquid Amalthea, quidquid Marpesia dixit
  Herophile, Phyto Graia quod admonuit,
quaeque Aniena sacras Tiburs per flumina sortis
  portarat sicco pertuleratque sinu—        70
haec fore dixerunt belli mala signa cometen,
  multus ut in terras deplueretque lapis:
atque tubas atque arma ferunt strepitantia caelo
  audita et lucos praecinuisse fugam:
ipsum etiam Solem defectum lumine uidit        75
  iungere pallentis nubilus annus equos,
et simulacra deum lacrimas fudisse tepentis
  fataque uocalis praemonuisse boues.
haec fuerant olim: sed tu iam mitis, Apollo,
  prodigia indomitis merge sub aequoribus,        80
et succensa sacris crepitet bene laurea flammis,
  omine quo felix et sacer annus erit.
laurus ubi bona signa dedit, gaudete coloni;
  distendet spicis horrea plena Ceres,
oblitus et musto feriet pede rusticus uuas,        85
  dolia dum magni deficiantque lacus:
ac madidus baccho sua festa Palilia pastor
  concinet: a stabulis tunc procul este lupi.
ille leuis stipulae sollemnis potus aceruos
  accendet, flammas transilietque sacras.        90
et fetus matrona dabit, natusque parenti
  oscula comprensis auribus eripiet,
nec taedebit auum paruo aduigilare nepoti
  balbaque cum puero dicere uerba senem.
tunc operata deo pubes discumbet in herba,        95
  arboris antiquae qua leuis umbra cadit;
aut e ueste sua tendent umbracula sertis
  uincta, coronatus stabit et ipse calix.
at sibi quisque dapes et festas exstruet alte
  caespitibus mensas caespitibusque torum.        100
ingeret hic potus iuuenis maledicta puellae,
  postmodo quae uotis inrita facta uelit:
nam ferus ille suae plorabit sobrius idem
  et se iurabit mente fuisse mala.
pace tua pereant arcus pereantque sagittae,        105
  Phoebe, modo in terris erret inermis Amor.
ars bona: sed postquam sumpsit sibi tela Cupido,
  heu, heu, quam multis ars dedit ista malum!
et mihi praecipue, iaceo cum saucius annum
  et (faueo morbo cum iuuat ipse dolor)        110
usque cano Nemesin, sine qua uersus mihi nullus
  uerba potest iustos aut reperire pedes.
at tu, nam diuum seruat tutela poetas,
  praemoneo, uati parce, puella, sacro,
ut Messalinum celebrem, cum, praemia belli,        115
  ante suos currus oppida uicta feret,
ipse gerens laurus: lauro deuinctus agresti
  miles ‘io’ magna uoce ‘triumphe’ canet.
tunc Messalla meus pia det spectacula turbae
  et plaudat curru praetereunte pater.        120
adnue: sic tibi sint intonsi, Phoebe, capilli,
  sic tua perpetuo sit tibi casta soror.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors