Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Tibullus Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
A Rural Festival
 
Tibullus (c.55? B.C.–19 B.C.)
 
 
QVISQVIS adest, faueat: fruges lustramus et agros,
  ritus ut a prisco traditus exstat auo.
Bacche, ueni, dulcisque tuis e cornibus uua
  pendeat; et spicis tempora cinge, Ceres.
buce sacra requiescat humus, requiescat arator,        5
  et graue suspenso uomere cesset opus.
soluite uincla iugis: nunc ad praesepia debent
  plena coronato stare boues capite.
omnia sint operata deo: non audeat ulla
  lanificam pensis imposuisse manum.        10
uos quoque abesse procul iubeo, discedat ab aris.
  cui tulit hesterna gaudia nocte Venus.
casta placent superis: pura cum ueste uenite
  et manibus puris sumite fontis aquam.
cernite fulgentis ut eat sacer agnus ad aras,        15
  uinctaque post olea candida turba comas.
di patrii, purgamus agros, purgamus agrestis:
  uos mala de nostris pellite limitibus,
neu seges eludat messem fallacibus herbis,
  neu timeat celeris tardior agna lupos.        20
tunc nitidus plenis confisus rusticus agris
  ingeret ardenti grandia ligna foco,
turbaque uernarum, saturi bona signa coloni,
  ludet et ex uirgis exstruet ante casas.
euentura precor: uiden ut felicibus extis        25
  significet placidos nuntia fibra deos?
nunc mihi fumosos ueteris proferte Falernos
  consulis et Chio soluite uincla cado.
uina diem celebrent: non festa luce madere
  est rubor, errantis et male ferre pedes.        30
sed ‘bene Messallam’ sua quisque ad pocula dicat,
  nomen et absentis singula uerba sonent.
gentis Aquitanae celeber, Messalla, triumphis
  et magna intonsis gloria uictor auis,
huc ades aspiraque mihi, dum carmine nostro        35
  redditur agricolis gratia caelitibus.
rura cano rurisque deos: his uita magistris
  desueuit querna pellere glande famem:
illi compositis primum docuere tigillis
  exiguam uiridi fronde operire domum:        40
illi etiam tauros primi docuisse feruntur
  seruitium et plaustro supposuisse rotam.
tum uictus abiere feri, tum consita pomus,
  tum bibit inriguas fertilis hortus aquas,
aurea tum pressos pedibus dedit uua liquores        45
  mixtaque securo est sobria lympha mero.
rure terunt messis, calidi cum sideris aestu
  deponit flauas annua terra comas.
rure leuis uerno flores apis ingerit alueo,
  compleat ut dulci sedula melle fauos.        50
agricola adsiduo primum satiatus aratro
  cantauit certo rustica uerba pede,
et satur arenti primum est modulatus auena
  carmen ut ornatos diceret ante deos;
agricola et minio suffusus, Bacche, rubenti        55
  primus inexperta duxit ab arte choros.
huic datus a pleno memorabile munus ouili
  dux pecoris curtas auxerat hircus opes.
rure puer uerno primum de flore coronam
  fecit et antiquis imposuit Laribus.        60
rure etiam teneris curam exhibitura puellis
  molle gerit tergo lucida uellus ouis.
hinc et femineus labor est, hinc pensa colusque,
  fusus et adposito pollice uersat opus:
atque aliqua adsiduae textrix operata Mineruae        65
  cantat, et applauso tela sonat latere.
ipse interque agnos interque armenta Cupido
  natus et indomitas dicitur inter equas.
illic indocto primum se exercuit arcu:
  ei mihi, quam doctas nunc habet ille manus!        70
nec pecudes, uelut ante, petit: fixisse puellas
  gestit et audacis perdomuisse uiros.
hic iuueni detraxit opes, hic dicere iussit
  limen ad iratae uerba pudenda senem:
hoc duce custodes furtim transgressa iacentis        75
  ad iuuenem tenebris sola puella uenit,
et pedibus praetemptat iter suspensa timore,
  explorat caecas cui manus ante uias.
a miseri, quos hic grauiter deus urget! at ille
  felix, cui placidus leniter adflat Amor.        80
sancte, ueni dapibus festis, sed pone sagittas
  et procul ardentis hinc precor abde faces.
uos celebrem cantate deum pecorique uocate
  uoce: palam pecori, clam sibi quisque uocet.
aut etiam sibi quisque palam: nam turba iocosa        85
  obstrepit et Phrygio tibia curua sono.
ludite: iam Nox iungit equos, currumque sequuntur
  matris lasciuo sidera fulua choro,
postque uenit tacitus furuis circumdatus alis
  Somnus et incerto Somnia nigra pede.        90
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors