| |
| QVIS fuit horrendos primus qui protulit ensis? | |
| quam ferus et uere ferreus ille fuit! | |
| tum caedes hominum generi, tum proelia nata, | |
| tum breuior dirae mortis aperta uia est. | |
| an nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra | 5 |
| uertimus, in saeuas quod dedit ille feras? | |
| diuitis hoc uitium est auri, nec bella fuerunt, | |
| faginus astabat cum scyphus ante dapes. | |
| non arces, non uallus erat, somnumque petebat | |
| securus uarias dux gregis inter ouis. | 10 |
| tunc mihi uita foret uulgi nec tristia nossem | |
| arma nec audissem corde micante tubam. | |
| nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis | |
| haesura in nostro tela gerit latere. | |
| sed patrii seruate Lares: aluistis et idem, | 15 |
| cursarem uestros cum tener ante pedes. | |
| neu pudeat prisco uos esse e stipite factos: | |
| sic ueteris sedis incoluistis aui. | |
| tunc melius tenuere fidem, cum paupere cultu | |
| stabat in exigua ligneus aede deus. | 20 |
| hic placatus erat, seu quis libauerat uuam | |
| seu dederat sanctae spicea serta comae: | |
| atque aliquis uoti compos liba ipse ferebat | |
| postque comes purum filia parua fauum. | |
| stat uobis (aerata, Lares, depellite tela) | 25 |
| hostia de plena rustica porcus hara. | |
| hanc pura cum ueste sequar myrtoque canistra | |
| uincta geram, myrto uinctus et ipse caput. | |
| sic placeam uobis: alius sit fortis in armis, | |
| sternat et aduersos Marte fauente duces, | 30 |
| ut mihi potanti possit sua dicere facta | |
| miles et in mensa pingere castra mero. | |
| quis furor est atram bellis accersere Mortem? | |
| imminet et tacito clam uenit illa pede. | |
| non seges est infra, non uinea culta, sed audax | 35 |
| Cerberus et Stygiae nauita turpis aquae: | |
| illic percussisque genis ustoque capillo | |
| errat ad obscuros pallida turba lacus. | |
| quin potius laudandus hic est quem prole parata | |
| occupat in parua pigra senecta casa! | 40 |
| ipse suas sectatur ouis, at filius agnos, | |
| et calidam fesso comparat uxor aquam. | |
| sic ego sim, liceatque caput candescere canis | |
| temporis et prisci facta referre senem. | |
| interea pax arua colat. pax candida primum | 45 |
| duxit araturos sub iuga curua boues: | |
| pax aluit uitis et sucos condidit uuae, | |
| funderet ut nato testa paterna merum: | |
| pace bidens uomerque nitent, at tristia duri | |
| militis in tenebris occupat arma situs. | 50 |
| rusticus e luco reuehit, male sobrius ipse, | |
| uxorem plaustro progeniemque domum. | |
| sed uneris tunc bella calent. scissosque capillos | |
| femina, perfractas conqueriturque fores; | |
| flet teneras subtusa genas: sed uictor et ipse | 55 |
| flet sibi dementes tam ualuisse manus. | |
| at lasciuus Amor rixae mala uerba ministrat, | |
| inter et iratum lentus utrumque sedet. | |
| a lapis est ferrumque, suam quicumque puellam | |
| uerberat: e caelo deripit ille deos. | 60 |
| sit satis e membris tenuem rescindere uestem, | |
| sit satis ornatus dissoluisse comae, | |
| sit lacrimas mouisse satis: quater ille beatus | |
| quo tenera irato flere puella potest. | |
| sed manibus qui saeuus erit, scutumque sudemque | 65 |
| is gerat et miti sit procul a Venere. | |
| at nobis, Pax alma, ueni spicamque teneto, | |
| profluat et pomis candidus ante sinus. | |
| |