Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Tibullus Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Love in the Valley
 
Tibullus (c.55? B.C.–19 B.C.)
 
 
DIVITIAS alius fuluo sibi congerat auro
  et teneat culti iugera multa soli,
quem labor adsiduus uicino terreat hoste,
  Martia cui somnos classica pulsa fugent:
me mea paupertas uita traducat inerti,        5
  dum meus adsiduo luceat igne focus.
ipse seram teneras maturo tempore uites
  rusticus et facili grandia poma manu:
nec Spes destituat sed frugum semper aceruos
  praebeat et pleno pinguia musta lacu.        10
nam ueneror, seu stipes habet desertus in agris
  seu uetus in triuio florida serta lapis:
et quodcumque mihi pomum nouus educat annus,
  libatum agricolae ponitur ante deo.
flaua Ceres, tibi sit nostro de rure corona        15
  spicea, quae templi pendeat ante fores;
pomosisque ruber custos ponatur in hortis
  terreat ut saeua falce Priapus auis.
uos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri
  custodes, fertis munera uestra, Lares.        20
tunc uitula innumeros lustrabat caesa iuuencos:
  nunc agna exigui est hostia parua soli.
agna cadet uobis, quam circum rustica pubes
  clamet ‘io messes et bona uina date.’
iam mihi, iam possim contentus uiuere paruo        25
  nec semper longae deditus esse uiae,
sed Canis aestiuos ortus uitare sub umbra
  arboris ad riuos praetereuntis aquae.
nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem
  aut stimulo tardos increpuisse boues;        30
non agnamue sinu pigeat fetumue capellae
  desertum oblita matre referre domum.
at uos exiguo pecori, furesque lupique,
  parcite: de magno praeda petenda grege.
hinc ego pastoremque meum lustrare quot annis        35
  et placidam soleo spargere lacte Palem.
adsitis, diui, neu uos e paupere mensa
  dona nec e puris spernite fictilibus.—
fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis
  pocula, de facili composuitque luto.—        40
non ego diuitias patrum fructusque requiro,
  quos tulit antiquo condita messis auo:
parua seges satis est; satis est requiescere lecto
  si licet et solito membra leuare toro.
quam iuuat immitis uentos audire cubantem        45
  et dominam tenero continuisse sinu:
aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster,
  securum somnos imbre iuuante sequi!
hoc mihi contingat: sit diues iure, furorem
  qui maris et tristis ferre potest pluuias.        50
o quantum est auri pereat prius atque smaragdi,
  quam fleat ob nostras ulla puella uias.
te bellare decet terra, Messalla, marique,
  ut domus hostilis praeferat exuuias:
me retinent uinctum formosae uincla puellae,        55
  et sedeo duras ianitor ante fores.
non ego laudari curo, mea Delia: tecum
  dum modo sim, quaeso segnis inersque uocer:
te spectem, suprema mihi cum uenerit hora,
  te teneam moriens deficiente manu.        60
flebis in arsuro positum me, Delia, lecto,
  tristibus et lacrimis oscula mixta dabis.
flebis: non tua sunt duro praecordia ferro
  uincta, nec in tenero stat tibi corde silex.
illo non iuuenis poterit de funere quisquam        65
  lumina, non uirgo sicca referre domum.
tu manis ne laede meos, sed parce solutis
  crinibus et teneris, Delia, parce genis.
interea, dum fata sinunt, iungamus amores:
  iam ueniet tenebris Mors adoperta caput;        70
iam subrepet iners aetas, nec amare decebit
  dicere nec cano blanditias capite.
nunc leuis est tractanda uenus, dum frangere postis
  non pudet et rixas inseruisse iuuat.
hic ego dux milesque bonus: uos, signa tubaeque,        75
  ite procul, cupidis uulnera ferte uiris,
ferte et opes: ego composito securus aceruc
  dites despiciam despiciamque famem.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors