Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Horace Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Tow Poems on the Return of Spring
 
Horace (65 B.C.–8 B.C.)
 
 
i

SOLVITVR acris hiems grate uice ueris et Fauoni
  trahuntque siccas machinae carinas,
ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni
  nec prata canis albicant pruinis.
 
iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna        5
  iunctaeque Nymphis Gratiae decentes
alterno terram quatinut pede, dum grauis Cyclopum
  Volcanus ardens uisit officinas.
 
nunc decet aut uiridi nitidum caput impedire myrto
  aut flore terrae quem ferunt solutae,        10
nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,
  seu poscat agna siue malit haedo.
 
pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas
  regumque turris. o beate Sesti,
uitae summa breuis spem nos uetat incohare longam;        15
  iam te premet nox fabulaeque Manes
 
et domus exilis Plutonia: quo mearis,
  nec regna uini sortiere talis
nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuuentus
  nunc omnis et mox uirgines tepebunt.        20
 
ii

Diffugere niues, redeunt iam gramina campis
  arboribusque comae;
mutat terra uices et decrescentia ripas
  flumina praetereunt;
 
Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet        25
  ducere nuda choros:
inmortalia ne speres, monet annus et almum
  auae rapit hora diem.
 
frigora mitescunt Zephyris, uer proterit aestas
  interitura, simul        30
pomifer autumnus fruges effuderit, et mox
  bruma recurrit iners.
 
damna tamen celeres reparant caelestia lunae:
  nos ubi decidimus
quo pius Aeneas, quo Tullus diues et Ancus,        35
  puluis et umbra sumus.
 
quis scit an adiciant hodiernae crastina summae
  tempora di superi?
cuncta manus auidas fugient heredis amico
  quae dederis animo.        40
 
cum semel occideris et de te splendida Minos
  fecerit arbitria,
non, Torquate, genus, non te facundia, non te
  restituet pietas;
 
infernis neque enim tenebris Diana pudicum        45
  liberat Hippolytum
nec Lethaea ualet Theseus abrumpere caro
  uincula Perithoo.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors