Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Quintus Ennius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Romulus and Remus
 
Quintus Ennius (239–169? B.C.)
 
 
CVRANTES magna cum cura tum cupientes
regni dant operam simul auspicio augurioque.
…Remus auspicio se deuouet atque secundam
solus auem seruat. at Romulus pulcher in alto
quaerit Auentino, seruat genus altiuolantum.        5
certabant urbem Romam Remoramne uocarent.
omnibus cura uiris uter esset induperator.
expectant, ueluti consul cum mittere signum
uolt omnes auidi spectant ad carceris oras,
quam mox emittat pictis e faucibus currus:        10
sic expectabat populus atque ore timebat
rebus, utri magni uictoria sit data regni.
interea sol albus recessit in infera noctis.
exin candida se radiis dedit icta foras lux
et simul ex alto longe pulcherruma praepes        15
laeua uolauit auis. simul aureus exoritur sol,
cedunt de caelo ter quattuor corpora sancta
auium, praepetibus sese pulchrisque locis dant.
conspicit inde sibi data Romulus esse priora,
auspicio regni stabilita scamna solumque.        20
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors