Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Horace Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Daughters of Danaus
 
Horace (65 B.C.–8 B.C.)
 
 
MERCVRI, nam te docilis magistro
  mouit Amphion lapides canendo,
tuque, testudo, resonare septem
  callida neruis,
 
nec loquax olim neque grate. nunc et        5
diuitum mensis et amica templis,
dic modos, Lyde quibus obstinatas
  adplicet auris,
 
quae uelut latis equa trima campis
ludit exsultim metuitque tangi        10
nuptiarum expers et adhuc proteruo
  cruda marito.
 
tu potes tigris comitesque siluas
ducere et riuos celeris morari;
cessit immanis tibi blandienti        15
  ianitor aulae
 
Cerberus, quamuis furiale centum
muniant angues caput eius atque
spiritus taeter saniesque manet
  ore trilingui;        20
 
quin et Ixion Tityosque uoltu
risit inuito, stetit urna paulum
sicca, dum grato Danai puellas
  carmine mulces.
 
audiat Lyde scelus atque notas        25
uirginum poenas et inane lymphae
dolium fundo pereunits imo
  seraque fata,
 
quae manent culpas etiam sub Orco.
inpiae nam (quid potuere maius?),        30
inpiae sponsos potuere duro
  perdere ferro.
 
una de multis face nuptiali
digna periurum fuit in parentem
splendide mendax et in omne uirgo        35
  nobilis aeuom,
 
‘surge,’ quae dixit iuueni marito,
‘surge, ne longus tibi somnus unde
non times detur; socerum et scelestas
  falle sorores:        40
 
quae uelut nactac uitulos leaenae
singulos, eheu, lacerant: ego illis
mollior nec te feriam neque intra
  claustra tenebo.
 
me pater saeuis oneret catenis,        45
quod uiro clemens misero peperci,
me uel extremos Numidarum in agros
  classe releget:
 
i pedes quo te rapiunt et aurac,
dum fauet nox et Venus, i secundo        50
omine et nostri memorem sepulcro
  scalpe querelam.’
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors