Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Horace Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Augustus returns in triumph
 
Horace (65 B.C.–8 B.C.)
 
 
HERCVLIS ritu modo dictus, o plebs,
  morte uenalem petiisse laurum
Caesar Hispana repetit penatis
    uictor ab ora.
 
unico gaudens mulier marito        5
prodeat iustis operata sacris
et soror clari ducis et decorae
    supplice uitta
 
uirginum matres iuuenumque nuper
sospitum; uos, o pueri et puellae        10
iam uirum expertae, male inominatis
    parcite uerbis.
 
hic dies uere mihi festus atras
eximet curas: ego nec tumultum
nec mori per uim metuam tenente        15
    Caesare terras.
 
i, pete unguentum, puer, et coronas
et cadum Marsi memorem duelli,
Spartacum siqua potuit uagantem
  fallere testa.        20
 
dic et argutae properet Neaerae
murreum nodo cohibere crinem;
si per inuisum mora ianitorem
  fiet, abito.
 
lenit albescens animos capillus        25
litium et rixae cupidos proteruae;
non ego hoc ferrem calidus iuuenta
  consule Planco.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors