Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Horace Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Regulus
 
Horace (65 B.C.–8 B.C.)
 
 
CAELO tonantem credidimus Iouem
  regnare; praesens diuos habebitur
Augustus adiectis Britannis
    imperio grauibusque Persis.
 
milesne Crassi coniuge barbara        5
turpis maritus uixit et hostium
  (pro curia inuersique mores!)
    consenuit socerorum in armis
 
sub rege Medo Marsus et Apulus,
anciliorum et nominis et togae        10
  oblitus aeternaeque Vestae,
    incolumi Ioue et urbe Roma?
 
hoc cauerat mens prouida Reguli
dissentientis condicionibus
  foedis et exemplo trahenti        15
    perniciem ueniens in aeuom,
 
si non perirent immiserabilis
captiua pubes. ‘signa ego Punicis
  adfixa delubris et arma
    militibus sine caede,’ dixit,        20
 
‘derepta uidi, uidi ego ciuium
retorta tergo bracchia libero
  portasque non clausas et arua
    Marte coli populata nostro.
 
auro repensus scilicet acrior        25
miles redibit. flagitio additis
  damnum; neque amissos colores
    lana refert medicata fuco,
 
nec uera uirtus, cum semel excidit,
curat reponi deterioribus.        30
  si pugnat extricata densis
    cerua plagis, erit ille fortis
 
qui perfidis se credidit hostibus
et Marte Poenos proteret altero,
  qui lora restrictis lacertis        35
    sensit iners timuitque mortem.
 
hic, unde uitam sumeret inscius,
pacem duello miscuit. o pudor,
  o magna Carthago, probrosis
    altior Italiae ruinis!’        40
 
fertur pudicae coniugis osculum
paruosque natos ut capitis minor
  ab se remouisse et uirilem
    toruos humi posuisse uoltum:
 
donec labantis consilio patres        45
firmaret auctor numquam alias dato
  interque maerentis amicos
    egregius properaret exsul.
 
atqui sciebat quae sibi barbarus
tortor pararet: non aliter tamen        50
  dimouit obstantis propinquos
    et populum reditus morantem
 
quam si clientum longa negotia
diiudicata lite relinqueret
  tendens Venafranos in agros        55
    aut Lacedaemonium Tarentum.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors