Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Quintus Ennius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Vision of Ilia
 
Quintus Ennius (239–169? B.C.)
 
 
ET cita cum tremulis anus attulit artubus lumen.
talia tum memorat lacrimans exterrita somno:
‘Eurydica prognata, pater quam noster amauit,
uires uitaque corpus meum nunc deserit omne.
nam me uisus homo plucher per amoena salicta        5
et ripas raptare locosque nouos: ita sola
postilla, germana soror, errare uidebar
tardaque uestigare et quaerere to neque posse
corde capessere: semita nulla pedem stabilibat.
exim compellare pater me uoce uidetur        10
his uerbis: “O gnata, tibi sunt ante gerendae
aerumnae, post ex fluuio fortuna resistet.”
haec effatus pater, germana, repente recessit
nec sese dedit in conspectum corde cupitus,
quamquam multa manus ad caeli caerula templa        15
tendebam lacrumans et blanda uoce uocabam.
uix aegro cum corde meo me somnus reliquit.’
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors